# Exercitationes de generatione animalium 240

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 240. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/240
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/240

Quapropter in ovo cujuscunque pennati animalis perfecto & bicolore (ex vitello nempe & albumine composito, corticeque donato) ut easdem partes, ita eodem quoque modo atque ordine, foetus omnes gigni & fabricari (quo in ovo gallinaceo) observavimus. Eademque similiter notanda in ovis serpentum, & quadrupedum oviparorum, ut testudinum, ranarum, & lacertorum; utpote è quorum ovis perfectis & bicoloribus, foetus eodem modo (quo ex aliis ejusdem generis) formentur & producantur. Nec pisces ab hac ratione longè absunt. Quomodo autem araneae, & crustata, ut astaci & gammari; molliumque genus, ut sepiae & loligines, ex ovis suis proveniant; quo pacto etiam ex ovis insectorum, vermes atque erucae primùm erumpant, è quibus postea in chrysalidas sive aurelias (tanquam in nova ova) denuo regressis, musca tandem vel papilio enascitur; quomodo, inquam ista in generatione sui ex ovis, à gallinaceis differant, suo loco videbimus. Quanquam denique ova omnia bicolora, haud eodem modo generantur, & foecundantur; sed quaedam ex coitu maris & foeminae, quaedam alio modo prolifica redduntur, ut piscium; & licèt ovorum etiam in crescendi modo, aliquod discrimen sit, quòd alia intra parentem, alia foris nutriantur & augeantur; nihil obstat tamen, quò minùs ex ovo quolibet (dummodo perfecto) foetus ad eundem modum generetur; quo pullus ex gallinaceo nascitur. Quare sufficit ad reliquorum omnium oviparorum generationem cognoscendam, explicata ovi gallinacei historia; & ad eorum etiam notitiam, quae inde (ceu consectaria) necessariò deducuntur. ψερε εντας τὴν ταῖς τραν τρον τὸν τὸν τὸν τρνεν ἐν τῶν τῶν τῶν τῶν ε De Generatione Viviparorum. Exercitatio 62. E oviparorum quidem generatione, actum est à nobis hactenus. EReliquum est, ut de altera partûs specie (viviparorum scilicet,)

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
