# Exercitationes de generatione animalium 242

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 242. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/242
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/242

Una scilicet, atque eadem est utrobique generationis species; & utriusque exordium, ovum dicitur, vel saltem analogiâ quâdam tale habetur. Nempe, ovum est conceptus foris expositus, unde pullus procreatur; conceptus, est ovum intus manens, donec foetus debitam in eo perfectionem acquisiverit: caetera vero conveniunt; sunt enim primordia vegetabilia, & animalia in potentiâ. Quare eadem illa theoremata, & consectanea (licèt paradoxa) quae suprà in ovi historia deduximus, de omnium pariter animalium generatione verissima sunt. Confessa enim res est & manifesta, foetus omnes, etiam humanos, ex conceptu, (ceu primordio quodam) procreari. Ratum itaque hoc esto: Quòd in sponte nascentibus, primordium; in plantis, semen; & in oviparis, ovum dicitur; (nempe substantia corporea, ex qua per internum principium movens, & efficiens, vel planta, vel animal producitur;) hoc idem in viviparorum generatione, primus conceptus est: idque tum sensu ipso, tum ratione comprobabimus. Quod antea de ovo affirmavimus, nempe esse sperma & semen animalium, plantarum semini analogum: idem nunc de conceptu asserimus, qui revera animalium semen est, & proinde etiam ovum diciQuippe verum semen, (ex Aristotelis sententiâ) est, quod ex tur. De gen. an. ambobus coeuntibus originem trahit; & utriusque sexûs virtutem obtinet; quale semen plantarum omnium est, & animalium quorundam, in quibus sexus distinctus non est: velut id, quod ex mare & foemina primùm miscetur, quasi conceptus promiscuus quidam, aut animal; haec enim jam habent, quod ex ambobus requiritur: materiam scilicet alendo foetui idoneam, & plasticam, sive formatricem, opificemque virtutem. Ità similiter conceptus, est utriusque coeuntium maris & foeminae fructus, atque futuri foetûs semen: ab ovo igitur non discrepat. Ibid. Quod autem à generante proveniens, caussa est, quae prima obtineat principium generationis (scil. efficiens) genitura dici debet, non autem semen; (ut à vulgo, & philosophis quoque hodie perperam appellatur) quia non habet, quòd ab utrisque coeuntibus requiritur, nec plantarum semini est analogum. Quicquid verò id possidet, & plantarum semini respondet; illud etiam ovum, & conceptus dici meretur. Quinetiam definitio ovi, ab Aristotele tradita, conceptui planè con. Hist. an. venit: Qvum, inquit, id ex foetibus perfectis vocamus, cujus ex parte l. 1. c. 5. principio animal consistit; reliquum verò alimento ei, quod gignitur, est. Idem autem conceptui quoque commune esse, postea ipsis oculis testibus, ex viviparorum dissectionibus constabit. Porrò, quemadmodum pullus ex ovo, incubantis, vel alterius cujuspiam externi caloris blando fotu, excluditur foras; ita similiter foetus, ex conceptu in utero, suavi matris calore producitur. Dicam paucis: quod ovipara animalia sinu, & incubatu; id vivipara utero, & amplexu interiore praestant. Caeterùm, quod ad procreationem attinet, foetus eodem modo & ordine ex conceptu producitur, quo pullus ex ovo.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
