# Exercitationes de generatione animalium 243

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 243. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/243
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/243

Hoc solùm interest, quòd in ovo, quicquid ad constitutionem pulli, ejusque augmentum requiritur, id simul adsit; conceptus autem (postquam foetus ex eo constitutus est) ad sui incrementum, plus insuper alimenti ab utero matris trahat, unde unà cum foetu augeatur. Ovum etiam, crescente pullo, inanitur; alimentumque quod in eo erat, absumitur; nec pullus novum à matre nutrimentum accipit: viviparorum autem foetus aliud denuo invenit, & lacte insuper vescitur. Piscium tamen ova mutuato aliunde alimento, augentur; insectorum etiam, crustatorum, ac mollium ova, foris habent unde crescant; nec minùs tamen ova appellantur, & revera sunt: similiter & conceptus, ovi nomen meretur, licè aliunde, ad incrementum sui, varium alimenti genus hauriat. Cur animalia quaedam sint ovipara, & non omnia vivos foetus pariant, Fabricius hanc caussam reddit; Quòd scil. avium volatui, ova (si ad pullorum exclusionem in utero detinerentur) suo pondere obessent. Serpentum quoque versatilem motum ovorum multitudo impediret. Testudinibus, ovorum copiae & incremento, locus idoneus intra arctè circunductam testam deest. Nec piscium venter, tot ovorum incremento sustinendo sufficit. Ideoque necesse habent, ova etiamnum imperfecta exponere. Quasi maximè naturale sit animali, conceptum in se eousque retinere, ac fovere, donec foetus perfectus fuerit; & natura interdum, ceu coacta, in quorundam ovorum praematuro partu, alimento iis forinsecùs quaesito provideat. Quod autem ad procreationem foetûs spectat, omnia animalia eodem modo ab oviformi primordio generantur; Coviformi, inquam; non quòd illud figuram ovi referat, sed quòd constitutionem, & naturam ejus possideat;) siquidem in eorundem generatione hoc solenne est, ut primordium vegetale (ovi naturam referens, & plantarum semini proportione respondens) praeexistat, ex quo foetus producatur. Estque hoc in omnibus, vel ovum, vel oviforme quid, quod scilicet naturam & conditiones ovi habeat; quas, etiam plantarum semina cum animalibus communes obtinent. Ideoque primordia De generatione Cervarum.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
