# Exercitationes de generatione animalium 245

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 245. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/245
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/245

quidem istuc privato aliquo consilio, easdemque ob caussas, propter quas ova gallinacea ad hanc rem praetulimus, hoc genus animalia in exemplum adduximus: sed, quòd summi Principis (cui eram Medicus, quique & ipse harum rerum indagine delectabatur mihique de repertis attestari non dedignatus est) favore, ac munificentia, ingens eorum copia, simulque frequens dissecandi opportunitas, inquirendique libertas suppeterent. Libet itaque cervarum & damarum historiam, ex plurimis à me annorum aliquot serie factis observationibus compositam, & tanquam mihi notissimam, unde de caeterorum quoque viviparorum generatione certi aliquid statui possit, proponere. Quam dum fideliter perteximus, quae in aliis quoque animalibus, bisulcis nempe, solidipedibus, fissipedibus, homineque adeò ipso, notatu digna, vel casu obiter, vel institutis in eam rem dissectionibus, sese obtulerunt, omnia bonâ fide referemus; seriemque formationis foetûs, secundùm varios in eâ naturae progressus, enarrabimus. De Cervarum & Damarum utero. Exercitatio 64. E generatione, & formatione cervarum, ac damarum acturo, de loco primùm, sive utero dicendum est; (quemadmodum suprà in gallinae historiâ fecimus) quò caetera postea faciliùs rectiusque intelligantur. Hac enim ratione potissimùm historia fabulae praecellit; quòd ea, locis & temporibus praefinitis, res gestas enarret; certioreque propterea tramite ad sapientiam deducat. Ut autem cervarum uterus nobis clariùs innotescat, fabricam ejus, exemplo sumpto ab utero muliebri, tum externam, tum internam explicabimus. Homo enim animalium consummatissimus, ut partes reliquas omnes, sic genitales etiam perfectiores obtinuit. Ideoque partes uterinae in muliere distinctae magis apparent, nobisque etiam (ob Anatomicorum in hac re industriam) meliùs cognitae habentur. In cervarum igitur & damarum utero, plurima quidem occurrunt, quae eadem in muliebri quoque utero reperias; quaedam verò discrepant. In externo orificio, nec labra, nec clitoris, nec nymphae adsunt; sed duntaxat orificia duo (alterum urinae, pectinis ossi adjunctum; alterum vulvae, inter anum & urinae meatum) reperiuntur. Cuticula membranosa (qualem in gallina observavimus) deorsum ab ano protensum, velabrum operit, supplentque usum nympharum & labiorum pudendi, ad tutelam contra injurias externas. Velabrum hoc à foemina, dum coit, aliquantulum retrahitur; vel saltem à maris pene, cùm vulvae orificium ingreditur, sursum propellitur.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
