Latin
247
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 247
Unproofread scanNot analysed yet
Quinque autem hi recessus, distinctissimè in cerva &dama conspiciuntur, ceu totidem orificia uteri constricta &conglutinata; quae meritò credas munimenta adversùs cujuslibet rei introitum. Usque adeò Natura videtur providisse, ut, si quid casu, aut vi aliquâ foramen primum perrumperet, idem tamen in secundo sisteretur: &sic porro in reliquis cautum est, ne quippiam omnino uterum subeat. Stylus tamen è cavitate uteri foras emissus, dicta foramina facilè recludit, &egreditur. Debuit nempe flatui, sanguini menstruo, aliisque humoribus excernendis via patescere; rerum autem externarum, etiam minimarum, (aëris puta, aut seminis) ingressui, omnino praecludi. In aliis omnibus animalibus, orificium illud uteri eodem modo occlusum reperitur, quo in muliere solet; in qua fores has arctè adeò interdum clausas novimus, ut menstrua, lochia, allive humores, ob denegatum iis exitum, in utero retenti, symptomata hysterica saevissima excitaverint; ac propterea instrumentum ad hanc rem idoneum excogitare opus fuerit, quo aperto hoc uteri meatu, intus stagnantia foras profluerent, &praedicta accidentia dissiparentur; tum etiam, ut injectiones in uteri cavitatem penetrarent, quibus ego ulceribus matricis internis, &sterilitati quoque aliquando medelam attuli. Uteri cavitas, in cervis &damis, minima est; uti &substantia ejus magnitudine &crassitie exigua. Quippe uterus, in illis animalibus, est tanquam vestibulum, sive propylaeum, in cujus cavitate, iter utroque apertum, dextrorsum &sinistrorsum in cornua deducit. Aliter enim se habent partes istae in caeteris ferè omnibus animalibus sanguineis, atque in muliere; in qua, pars uteri praecipua est corpus ejus; cervix autem, &cornua (ceu appendices) vix conspiciuntur. Cervix nempe brevis est; cornua pusilla, &quasi processus teretes, sursum ab uteri fundo, tanquam binae tubae, protenduntur; quas Anatomici vulgò vasa ejaculatoria esse arbitrantur. In cerva autem, &damâ, ut &caeteris quoque viviparis sanguineis (praeter mulierem, simiam, &solidipedum genus) pars generationis praecipua, non est uterus, sed cornua. Scilicet in muliere, &solidipedibus, uterus est locus conceptionis; in caeteris autem, conceptus in cornibus perficitur. Ideoque Autores passim, cornua ista in aliis animalibus uteri nomine appellant; dicuntque, uterum quibusdam animalibus bipartitum esse, quibusdam verò minimè; eo vocabulo conceptionis loca intelligentes, quae cornua sunt, in quibus omnia ferè animalia vivipara, praesertim multipara, concipiunt: ad quae etiam omnes venae &arteriae uterinae feruntur; quibusque reliquae partes genitales subserviunt. Quare &nobis liceat, in eorum animalium generationis historiâ, tum uteri, tum cornuum nominibus promiscuè uti.