# Exercitationes de generatione animalium 248

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 248. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/248
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/248

In muliere, ut dixi, duae tubae propè cervicis uteri exortum in cavitatem ejus perforatae, non habentur vulgò cornibus analogae, sed à nonnullis Anatomicis, vasa spermatica; ab aliis, spiramenta uteri; ab aliis, vasa semen deferentia, aut reservantia; censentur. Tanquam essent de genere vesicularum seminalium; cùm tamen revera cornibus uteri caeterorum animalium proportione respondeant; ut liquidò patet, ex situ, connexione, amplitudine, perforatione, similitudine, atque etiam officio: quemadmodum enim alia animalia (ut jam dictum est) semper in cornibus concipiunt; ita aliquando etiam mulier reperta est, quae foetum in cornu, sive tubâ illâ gereret; ut doctissimus Riolanus ab aliis observatum meminit, & nos etiam propriis oculis conspeximus. Cornua ista in communem cavitatem desinunt, quae (tanquam porticus, aut vestibulum) utrique praefigitur; &, in cervis, utero muliebri analoga est; quemadmodum mulieris tubae dictae, earum cornibus proportione respondent. Nomen autem à formae similitudine sortiuntur: quemadmodum enim arietis aut hirci cornua, basi sunt amplâ; & antrorsum protuberantia, retrorsum incurvata cernuntur; ità similiter & haec uteri cornua (in cervis & damis) ortu suo ampla sunt, paulatimque sursum attenuata, versùs spinam reflectuntur. Atque ut illorum cornua, à parte anticâ inaequalia, tuberosa, & rugosa sunt; à posticâ verò parte, laevia apparent: sic uteri cervarum cornua, infrà quidem cellulis quibusdam protuberantibus rugosa sunt, ad coli intestini modum; suprà verò (quà spinam spectant laevia, & aequalia, ac quasi taeniâ ligamentosa astricta recurvantur; sensimque, cornuum instar, gracilescunt. Si quis intestinum vacuum (quali, farciminibus faciendis, coquus utitur) taeniâ ab uno latere secundùm longitudinem contractum, caperatum, & coarctatum tenuerit; idem ex adverso latere (ad formam intestini coli) in cellulas corrugatum cernet. Talis est fabrica cornuum uteri cervarum, & damarum: in aliis verò aliter se res habet; nam vel majoribus cellulis, vel nullis constant. Licet autem in cervarum & damarum cornibus plures sint cellulae, non omnes tamen uniusmodi sunt magnitudinis, sed prima caeteris longè major est, in qua potissimùm conceptus continetur. Quemadmodum in muliere, uterus, ejusque tubae, (seu cornua) cum reliquis ad eum pertinentibus, ossi pubis, dorso, & circumjacentibus partibus alligantur, mediante latâ & carnosâ membranâ, (tanquam vinculo suspensorio) quam Anatomici vespertilionum alas nominant; quòd uterus hoc modo suspensus, vespertilionem cum expansis alis referat: ita similiter in damis & cervis, cornua uteri utrinque cum testiculis, omnibusque uteri vasis, circumvicinis partibus (praesertim dorso) crassâ membranâ annectuntur; inque ea partes omnes dictae suspenduntur; idemque officium partibus uterinis praestat, quod mesenterium intestinis, & mesometrion utero gallinae.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
