# Exercitationes de generatione animalium 25

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/25

ut dixi, praemonstratorem constitui) initio libri sui de Formatione ovi & pulli, haec habet: Intentio nostra est, de omni formatione foetus agere; initio ab ea, quae ab ovo procedit, desumpto. Haec enim omnem aliam tractationem praecedere debat: tum quia ex hac Aristotelis opinionis intelligentia non difficulter elicitur, & habetur; tum quia tractatio formationis foetus ex ovo amplissima est; & altera longè latior, & difficilior. Nos autem ab ovi historiâ exordiendum duximus, tum ob praedictas caussas; tum etiam, quia indè certiora dogmata mutuamur, quae (utpote notiora nobis) quorumlibet animalium generationis contemplationi lucem afferant. Ova enim cùm parvo constent, omnique tempore, & loco in promptu sint; facilè ex iis observatu est, quaenam sint clara & distincta generationis primordia; quos in formatione progressus natura faciat; & quàm admirabili providentiâ omnia in hoc opere gubernet. Pergit Fabricius: Amplissimam autem esse formationis foetus ex ovis contemplationem, ex eo patet, quòd maxima animalium pars ex ovis gignitur. Nam

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
