# Exercitationes de generatione animalium 256

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 256. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/256
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/256

Quid autem sit, quod à mulieribus petulcioribus in coitu, cum virium resolutione, ac voluptate, non minùs quàm à viris, profluit; & an necessariò ad conceptum faciat; utrum à testiculis proveniat; an sit semen, & num prolificum; alibi à nobis dictum est. Atque haec dum agimus, ignoscant mihi niveae animae, si (summarum injuriarum memor) levem gemitum effudero. Doloris mihi haec caussa est: cùm inter nuperos nostros tumultus, & bella plusquam civilia, serenissimum Regem (idque non solùm Senatûs permissione, sed & jussu) sequor; rapaces quaedam manus, non modò aedium mearum supellectilem omnem expilârunt; sed etiam (quae mihi caussa gravior querimoniae) adversaria mea, multorum annorum laboribus parta, è musaeo meo summanârunt. Quà factum est, ut observationes plurimae (praesertim de generatione Insectorum) cum reipublicae literariae (ausim dicere) detrimento, perierint. Quid in utero Damarum contingat, mense Novembri. Exercitatio 68. Circa diem Novembris duodecimum, aut decimum quartum, aliquid primùm in uteri damarum cavo, ad futuram prolem pertinens reperiri, plurimorum annorum experientiâ edoctus, verè testor. Memini quidem, anno salutis 1633. conceptionis signa, sive exordia, paulo citiùs apparuisse; quòd tempestas nubila, & pluviosa esset. In cervis etiam, quae sex septemve diebus priùs, quàm damae, coëunt; octavo, vel nono circiter Novembris die, aliquod semper futuri foetus vestigium deprehendi. Quid autem illud sit, & quomodo inchoëtur, jam dicam. Paulò antequam quippiam discernitur, uteri sive cornuum substantia minor apparet, quàm cùm primùm libidinabantur; albaeque carunculae flaccidiores sunt (ut antè monui) & interioris tunicae protuberantia subsidit aliquantulum, corrugatur, ac madescit. Circa tempus enim praedictum, per mediam utriusque cornu atque etiam uteri cavitatem, mucosa quaedam filamenta (tanquam aranearum telae) ab ultimo sive superiore cornuum angulo ducuntur; quae simul juncta, membranosam ac mucilaginosam tunicam, sive manticam vacuam referunt. Atque ut plexus Choroides per cerebri ventriculos traducitur; ita sacculus iste oblongus, per totum utriusque cornu, intermediique uteri cavitatem protelatur.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
