Latin
260
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 260
Unproofread scanNot analysed yet
Ovum hoc, sive conceptus, nuspiam hactenus matris lateribus adhaeret vel adnascitur (quanquam foetus jam perfectus cernitur) sed facili negotio integrum eduxeris: quemadmodum in ove expertus sum, quae foetum pollicis ferè longitudine in utero gestabat. Quapropter manifestè constat, foetum adhuc solo albumine nutriri intra conceptum incluso: sicuti in ovo gallinaceo evenire, suprà notavimus. Venarum enim umbilicalium ore, intra conceptûs albumen, &vicinos humores, eorumque tunicas obliterantur; nuspiam autem adhuc utero annexa sunt, licet per eas venas solas alimentum foetui subministretur. Et quemadmodum in ovo, venarum propagines in colliquamentum (ceu plantarum radices in terram) primò sparguntur; posteaque ad tunicam exteriorem (chorion dictam) tendunt; pabulique sui gratiâ, quoquoversus per humorem albugineum in extima membranâ contentum infinitis surculis ramificantur: ita pariter in abortu muliebri, venas in chorio conspicuas observavi; Aristotelesque etiam, membranam illam venis refertam dixit. Si unicus foetus fuerit, illius vasorum umbilicalium distributio ad utrunque cornu (ramulis quibusdam per uteri cavitatem diductis) protenditur, ut utrinque alimentum hauriant. Sin bini adfuerint (in singulis nempe cornibus unus;) uterque vasa sua umbilicalia in illam solùm conceptûs partem disseminat, quae proprio suo cornu respondet: nimirum dexter foetus, è dextra conceptûs parte victum quaerit; sinister, è sinistra: caeterâque etiam similiter conceptus geminus cum ovo gemellifico sese habet. Sub finem igitur Novembris, partes omnes clarè ac distinctè dignoscuntur; foetusque jam magnitudine fabae majoris, vel nucis moschatae apparet; occipite quidem prominulo, ut in pullo; sed oculis minoribus. Os ad utranque auriculam hians cernitur: buccae enim &labia ultimò perficiuntur, utpote partes cutaneae. In omnibus, inquam foetibus (etiam humano) paulò ante partum, oris rictus, sine labiis &buccis, ad utranque aurem protensus cernitur. Eandemque ob caussam, nisi fallor, multi nascuntur cum labro superiori fisso, (Angli, hare-lipt, ,i. e. leporina labia habentes nominant; qualia scilicet lepori, &camelo sunt) quia in foetûs humani formatione, superiora labra tardissimè coalescunt. Foetum magnitudine fabae majusculae, intra tunicam Amnion transparentem, in purissimo suo pabulo natantem, vasi argenteo aquâ limpidissimâ pleno saepe indidi; haecque potissimùm notatu digna observavi. Cerebrum albumine ovi paulò crassius (tanquam lae mediocriter coagulatum) rudique formâ, sine calvaria, intra ambientem undique membranam continetur. Cerebellum, in apicem prominet, sicut in pullo. Cordis conus albicat; caeterâque omnia viscera (ipsumque adeò hepar) alba sunt, &quasi spermatica. Truncus venarum umbilicalium ex corde oritur, jecorisque gibbum transiens, in venae Portae truncum perforatur; indeque paululùm progressus, &in plurimas propagines dispertitus, per colliquamentum, &tunicam Chorion (ut dixi) innumerabilibus surculis diffunditur.