# Exercitationes de generatione animalium 264

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 264. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/264
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/264

Conceptus, sive ovum, mediantibus in utrolibet cornu quinis carunculis (quarum saepe antea meminimus,) utero totidem in locis copulatur, & adnascitur, non adeò validè tamen, quin facili conatu avelli queat. Quod ubi factum est; in exteriore Chorii superficie, quâ utero per dictas carunculas adhaerebat, vestigia harum inaequalia, lentore quodam viscosa & rugosa conspiciuntur: quasi eodem glutine adhaesio, sive conjunctio facta foret. Jamque tandem natura, atque usus istarum caruncularum innotescit: nam quae priùs (tanquam fungi, aut verrucae) uteri lateribus adnatae cernebantur; nunc conceptui annexae, vicem supplent placentae, sive hepatis uterini (in muliere,) eodemque officio funguntur. Praestant nempe usum papillarum, unde foetus, ope vasorum suorum umbilicalium, alimentum à matre suppeditatum trahat; uti ex sequentibus palàm fiet. Magnitudo & capacitas uteri (quo nomine, cornua intelligimus; loca nimirum conceptionis) pro incremento foetûs, augentur; ita tamen, ut cornu illud, in quo foetus hospitatur, altero majus sit. Conceptus (aut ovum) est in iis unicus; sive foetus singularis, sive plures indè oriantur. Idemque in utrunque cornu protenditur: adeò, ut duplex farcimen, vel unicum potiùs & in medio sui constrictum, videatur; quemadmodum suprà à nobis dictum est: quippe ex alterius lateris ultimo cornu tenuis ac teres prodiens, sensim augetur, diduciturque ad eum locum communem, qui in muliere uterus dicitur, & matrix; (quòd eâ parte, foemina mater fiat, foetum concipiendo, & fovendo;) ubi, tanquam per isthmum transiens, restringitur; denuoque in altero cornu dilatatus, ad illius extremum protenditur; ubi (veluti in principio sui) gracilior factus, definit. Conceptus itaque hujusmodi, modò integer extrahatur, manticae (Angli nominant a wallet) aquâ utrinque plenae similis est: indeque tunica haec chorion, dicitur etiam allanteides; quòd istorum animalium conceptus, intestinum inflatum infarctumve, medioque sui coarctatum referat.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
