# Exercitationes de generatione animalium 265

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 265. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/265
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/265

In embryone hoc tempore dissecto, interiora omnia distincta & perfecta conspiciuntur: praesertini ventriculus, intestina, cor, renes, & pulmones; qui etiam in lobos divisi, sanguinolenti apparent, formamque debitam nacti sunt. Color autem his rubicundior est, quàm iis qui aërem aliquando inspirârunt; quòd pulmones, ab eo dilatati, albedinem induant. Eoque indicio facilè internoveris, materne vivum, an mortuum foetum pepererit: illico enim ab inspirato aëre, mutatur pulmonum color; qui, etiam post repentina fata, idem permanet. In foetu foemineo, testes (impropriè sic dicti) juxta renes, in uteri suspensorio, utrinque ad fines cornuum, positi sunt; majoresque proportione, quàm in adultis; &, caruncularum instar, albae visuntur. In foetûs ventriculo, materia aquea (non absimilis ei, in qua natat) reperitur; sed turbidior paulò, minusque transparens: quale lac est, cùm primùm praegnantibus mulieribus, circa quartum aut quintum mensem, è papillis emulgetur; vel serum albidius, quod nos obite posset dicimus. In intestinis superioribus, chylus ex eadem materiâ cocta abundat. In colo autem, excrementa virescentia, & formata scybala apparere incipiunt. Urachum non invenio perforatum: nec differentiam aliquam tunicae allantoidis (quae urinam continere dicitur) à chorio: neque urinam in secundis reperio, sed in vesica, eamque copiosam. Vesica ipsa oblongior, inter arterias umbilicales, è ramis arteriae magnae descendentis ortas, sita est. Jecur rude est, & propemodum informe; ac, quasi aliquid praeter naturam esset, videtur solùm rubicunda & sanguinolenta effusio. Cerebrum nonnihil figuratum intra membranam crassiorem continetur. Oculi sub palpebris occulti latent; haeque adeò invicem conglutinatae sunt, arcteque cohaerent (veluti canibus mox ab ortu evenit) ut eas disjungere, oculosque aperire vix potuerim. Pectoris ossa, & costae jam sensim durescunt: musculorum quoque color, ex albo in sanguineum transit. Institutis per hunc mensem plurimis dissectionibus, factus sum quotidie certior, carunculas illas placentae uterinae officio fungi: eaedemque jam rubicundae ac turgidae, nucis juglandis magnitudine reperiebantur. Conceptus, quem antea mucoris solùm ope carunculis adhaerere diximus, jam vasorum umbilicalium ramusculos. in ipsas carunculas (ut plantae radices suas in terram) inserit, quibus utero agglutinatur, & adnascitur. Sub finem Decembris, foetum spithamae longitudinis, sese validè moventem, calcitrantemque vidimus.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
