# Exercitationes de generatione animalium 266

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 266. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/266
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/266

Os, ac fauces aperiebat, claudebatque. Cor, in pericardio situm, dissectoque pectore conspicuum, manifestè, fortiterque pulsabat. Ventriculi tamen ejus, uniformes erant, & magnitudinis ejusdem; parique cacumine (ceu bicipiti cono) constabant: parietum quoque crassities aequalis apparuit. Quinetiam liquidò vidimus, cordis auriculas (quae hoc tempore, tanquam vesicae majusculae, sanguine replebantur) postquam cor ultrà pulsare desiisset, motum tamen suum diutulè continuare. Interiora omnia, quae nuper quidem perfecta erant, nunc ampliora, & conspectiora sunt: Calvaria partim cartilaginea, partimque ossea est. Ungulae flavescentes, flexiles, ac molles (ut adultorum, aquâ calidâ emollitae) conspiciuntur. Carunculae quoque maximae (ceu fungi grandiores) per totam uteri cavitatem extenduntur, placentaeque vicem planè subeunt: propagines enim complures amplaeque venarum umbilicalium in illas penetrant, ut alimentum indè foetui nutriendo hauriant: quemadmodum, in jam natis, chylus per venas mesaraicas in jecoris portas transfertur. In quocunque hujusmodi conceptu, unicus solùm foetus efformatur; ejus vasa unibilicalia ad omnes carunculas (tum ejusdem, tum etiam oppositi lateris) derivantur: in quo autem bini foetus adsunt, eorum utriuslibet umbilicalium ramificatio, non ultra ejusdem lateris carunculas porrigitur. Venae umbilicales minores versùs foetum tendentes, dum coeunt, in alias majores desinunt; eademque similiter ulterius progressae, & unitae, in alteras majores; tandemque duos truncos constituunt; qui simul juncti, sanguinem in venam cavam & Portam regerunt. Arteriae verò umbilicales (è ramis arteriae magnae descendentis ortae duae sunt, perquam exiguae, nec, nisi ob pulsum, conspicuae: eaedemque ad ambitum conceptûs (scil. ad conjunctionem placentae, sive caruncularum, cum venarum propaginibus) diductae, in capillares primùm, ac demum in invisibiles obliterantur. Quemadmodum in utero, vasorum umbilicalium extrema in carunculas terminantur; ita similiter extra eum, vasa uterina (quae copiosa, & larga sunt) sanguinem à matre versùs matricem (mediante suspensoriorum ductu) deferentia, in easdem carunculas forinsecùs desinunt. Notandum etiam, vasa interiora ferè omnia, venas esse; exteriora verò plurima, esse arteriarum propagines. In placenta muliebri, statim à partu (si rem probè inspexeris) arterias multò plures, quàm venas, majoresque, cum infinitis propemodum surculis quoquoversum ad extremum usque ambitum ejus diductis ac disseminatis reperies. Sicut etiam in simili lienis fungoso parenchymate, arteriarum numerus, quàm venarum, major est. Tendunt, inquam, vasa uterina exteriora ad matricem; non autem ad testiculos, in dicto suspensorio locatos; ut aliqui arbitrantur.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
