Latin
268
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 268
Unproofread scanNot analysed yet
Num autem dictae vasorum extremitates sanguinem ab utero exsugant, an potiùs concoctum quid albumini simile, quale in cervis &damis reperiri diximus, nondum exploratum habeo. Denique (ut praedicta veritas certò constet) si carunculas illas digitis compresseris; ex earum unâ aliquâ (tanquam ex papilla) succi istius alibilis facilè cochlearis mensura emulgetur: idque nullo apparente sanguine; quem attrectatu, etiam valido, nunquam elicueris. Quinetiam caruncula sic emulcta atque inanita, compressae spongiae instar contrahitur, &flaccescit; plurimisque foraminibus pertusa cernitur. Adeò, ut omnibus indiciis pateat; carunculas istas esse ubera uterina, sive albuminis nutritii conceptacula, &promptuaria. Finito Decembri, carunculae minùs firmiter, quàm antea, utero adhaerent; parvoque negotio ab eodem disjunguntur. Imò, quò grandior foetus fuerit, partuique vicinior; eò faciliùs etiam carunculae istae ab utero recedunt: tandemque (ceu fructus maturior, ab arbore) suâ sponte, tanquam ad conceptum attinentes, ab utero delabuntur. His ab utero separatis; videas, in earum relictis vestigiis, arterioSin verò ab ipsis calarum adeuntium puncta sanguinem fundere. runculis conceptum avulseris, sanguis ex illis non emanat; verùm contrà, è caruncularum solùm vestigiis, in conceptum impressis, effluit: licet rationi magis consonum videatur, sanguinem potiùs ex carunculis, quàm ex conceptu in eorum ab invicem divulsione, effusum iri. Cùm enim illae plurimis arteriarum ramulis ab utero prodeuntibus scateant, sanguinemque alendo foetui depromere credantur; easdem etiam copioso sanguine abundare oportuit. Verùm, ut dixi, sanguinem, ne mulsae quidem aut compressae, emittunt: quippe non tam illo, quàm albumine plenae sunt; neque illius organa concoctricia videntur, sed hujus promptuaria. Ut manifestum sit, foetum in utero non ali sanguine materno, sed albumine hujusmodi commodem apparato. Forsitan, neque adulti etiam sanguine nutriuntur; sed quiddam sanguini commistum, illis commune ultimumque alimentum est: ut aliàs fortassis in physiologia, &peculiari de sanguine disceptatione dicetur. Suspectus mihi est plurimùm locus Hippocratis, ubi ait: Quibus acetabula mucoris plena, abortiunt. Iste enim non est excrementum, &abortûs caussa; sed nutrimentum, &origo vitae. Sed Hippocrates fortè alia acetabula intellexit: in muliere enim non reperiuntur; neque ejus placenta materiam aliquam hujusmodi in cavitatibus ullis sensibiliter distinctam continet.