# Exercitationes de generatione animalium 271

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 271. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/271
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/271

QUoniam saepe Calidi innati mentio incidit, libet hîc (epidorpidis loco) de eodem, & humido primigenio paucis agere: idque eò libentiùs, quòd multos videam nominibus istis plurimùm deliciari; cùm rem ipsam tamen (meo quidem judicio) minùs intelligant. Non est opus profectò spiritum aliquem à sanguine distinctum quaerere, aut calorem aliunde introducere, Deosve in scenam advocare, philosophiamque fictis opinionibus onerare: domi scil. nascitur, quod vulgò ab astris petimus. Solus nempe sanguis est calidum innatum, seu primò natus calor animalis: uti ex observationibus nostris circa generationem animalium (praesertim pulli in ovo) luculenter constat: ut entia multiplicare, sit supervacaneum. Nihil sanè in corpore animalium, sanguine prius aut praestantius reperitur; neque spiritus, quos à sanguine distinguunt, uspiam ab illo separati inveniuntur: quinetiam sanguis ipsemet, sine spiritu aut calore, non sanguis, sed cruor appellandus est. Sanguis (inquit Aristoteles quodam modo calidus est; videlicet eo, quale est ei sanguini esse; perinde quasi aquam ferventem nomine uno significemus: at verò subjecto, & quod tandem cùm sit, sanguis est, non calidus est: & quodammodo per se calidus, quodammodo non per se calidus est, caliditas enim in ejus ratione inest, quemadmodum albedo in albi hominis ratione: at eo, quà sanguis per effectionem sive passionem est, non per se calidus est. Nimirum id nobis Medicis spiritus est, quod Hippocrati, impetum faciens; quicquid scilicet proprio conamine aliquid molitur, & cum agilitate ac vehementiâ motum excitat, aut actionem aliquam aggreditur: eoque nomine, vini, vitrioli &c. spiritus dicuntur. Ac propterea apud Medicos, tot sunt spiritus, quot partes corporis praecipuae, aut operationes; nempe animales, vitales, naturales, visivi, auditorii, concoctivi, generativi, implantati, influentes &c. Sanguis autem (pars corporis primogenita, & principalis) virtutibus hisce omnibus dotatus, agendique potestate, prae caeteris, praeditus est; ideoque κατ᾽ ἐξοχὴν spiritûs nomen meretur.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
