# Exercitationes de generatione animalium 272

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 272. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/272
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/272

Scaliger, Fernelius, aliique, sanguinis eximias dotes minùs perpendentes, spiritus alios (tanquam praestantius & divinius calidum innatum) aëreos, aut, aethereos, vel ex substantia aethereâ & elementari compositos finxerunt, proximumque animae instrumentum ad omnia maximè idoneum crediderunt: eâ potissimùm ratione nixi, quòd sanguis (utpote ex elementis compositus) supra vires elementorum, mistorumque ex iis corporum, agere nequeat. Finxerunt itaque spiritum, caloremque innatum alium, coelestis originis & naturae; corpus nempe simplicissimum, subtilissimum, tenuissimum, mobilissimum, velocissimum, lucidissimum, aethereum, quintaeque essentiae participem. Nuspiam tamen demonstrarunt, ejusmodi aliquem spiritum dari; aut eundem supra vires elementorum agere: vel majora opera praestare, quàm sanguis solus possit. Nos sanè, qui perscrutandis rebus sensu duce utimur, talem aliquem nullibi invenire potuimus. Nec cavitates aliquae illorum generationi aut conservationi destinatae sunt, vel ab illis assignantur. Fernelius quidem ait: Physiol. I. Quisquis calidi innati substantiam & statum nondum plenè est assequutus, corporis nostri structuram contemplatus, arterias adeat, in cordis sinum, & in cerebri ventriculos introspiciat; quos dum inanes, ac nullius propè humoris participes videbit, neque tamen frustrà ac temere tantos à natura conditos; haec quidem mente contrectans, mox, opinor, cogitatione comprehendet, praetenuem auram eos tum implevisse, dum in vivis fuit animal, quae tamen eo animam agente, levissima cùm esset, sine sensu evanuerit. Hujus fovendae gratiâ, inspiratione aërem introducimus; qui non modo corpori refrigerationem, (haec enim satis posset aliunde comparari) sed pabulum quoque subministrat. Nos autem, arterias, cordisque sinus (quandiu animal superstes est) sanguine impleri dicimus: ventriculos quoque cerebri tam excellenti muneri inidoneos judicamus, eosdemque excrementis secernendis potiùs factos credimus: quid, quòd plurium animalium cerebra ventriculis careant? Et ut verum sit, aërem aut vaporem aliquem ibidem reperiri (siquidem vacuum omne Natura effugiat) eundem tamen coelestis originis, tantarumque virtutum haeredem esse, minùs fit verisimile. Miramur verò quàm maximè, spiritum è coelis oriundum, tamque eximiis dotibus ornatum, à communi nostro & elementari aëre nutriri: praesertim, cùm iis ratum sit, elementa quaelibet supra vires suas nihil agere. Fatentur insuper, spiritus in perpetuo fluore esse, facileque dissipari, & corrumpi posse; nec momento temporis superesse, nisi à jugiter subministrato pabulo redintegrentur; ac propterea, perinde ac primum vivens, continuò nutriri. Quid igitur extraneo illo hospite opus est, calore (inquam) aethereo?

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
