# Exercitationes de generatione animalium 273.1-4

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 273.1 to 273.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/273.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/273.1

cùm eadem omnia à sanguine praestari queant; nec spiritus ab illo vel latum unguem (citra interitum) recedant. Imò verò sine eo nuspiam (tanquam corpora separata) vagantur, aut penetrant. Sive enim ex tenuiore sanguinis parte (ut aliqui censent;) sive ex humido primogenio (ut alii volunt) eos gigni, nutriri, & augeri dixerint; fatentur tamen, ipsos extra sanguinem nuspiam reperiri; sed eidem, utpote pabulo suo (quemadmodum flamma oleo, sive ellychnio solet perpetuò adhaerescere. Eorum itaque tenuitas, subtilitas, mobilitas &c. nihilo plus commodi afferunt, quàm sanguis, quem isti continuè comitantur. Est igitur sanguis sufficiens, & idoneus, qui sit immediatum animae instrumentum; quoniam & ubique praesens est, & huc illuc ocyssimè permeat. Nec sanè corpora alia, aut qua litates spiritales incorporeae, caloresve diviniores (tanquam lux & lumen) concedi possunt; uti Caesar Cremoninus (Aristotelicae Philosophiae eximiè peritus) contra Albertum nervosè contendit. Si dixerint, spiritus illos in humido primigenio, veluti in alimento ultimo, existere; indeque, ut partes omnes nutriant, in totum corpus influere; rem profecto statuunt impossibilem: nempe calidum innatum, partem corporis primogenitam (quae & ipsa alitur universo corpori nutriendo inservire. Quippe hoc pacto idem essent, quod alitur, & à quo id alitur; idemque seipsum, secundùm idem, aleret, & aleretur: quod fieri equidem nullo modo potest; quoniam alimentum cum alito nè misceri quidem probabile est; aequari enim potentiis, invicemque agere miscibilia oportet; dictumque est Aristotelis, ubi nutritio, ibi nulla mistio est. Siquidem ubicunque nutritio est, ibi aliud est alimentum, aliud quod ex eo alitur; & omnino necesse est, ut alterum in alterum transeat. Quòd autem existimant, spiritus, & alimentum ultimum sive primogenium; vel aliud quid in animalibus reperiri, quod (magis quàm sanguis) supra vires elementorum agat; non videntur, quid sit supra vires elementorum agere, satis intellexisse: nec verba illa Aristotelis rectè interpretati sunt, ubi ait: Omnis animae sive virtus, sive potentia, corpus aliud participare videtur, idque magis divinum, quàm ea, quae elementa appellantur.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
