# Exercitationes de generatione animalium 273.5-6

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 273.5 to 273.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/273.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/273.5

Et mox: Inest enim in semine omnium, quod facit ut foecunda sint semina; videlicet, quod calor vocatur: idque non ignis, non talis facultas aliqua est; sed spiritus, qui in semine spumosoque corpore continetur, & natura quae in eo spiritu est, proportione respondens elemento stellarum. Quamobrem ignis nullum animal generat; neque constitui quicquam densis, vel humidis, vel siccis videtur. At verò Solis calor & animalium, non modò qui semine continetur, verùm etiam si quid excrementi sit, quanquam diversum à natura, tamen id quoque principium habet vitale. Caeterium, calorem in animalibus contentum, nec ignem esse, neque ab igne originem ducere, apertum ex his est. Idem enim ego quoque de calido innato, & sanguine affirmaverim; non esse scil. ignem, neque ab igne originem ducere; sed corpus aliud, idque divinum magis participare: ac propterea non agere facultate aliquâ elementari; sed quemadmodum in semine inest aliquid, quod ipsum foecundum reddat, & in fabricando animali vires elementorum excellat; spiritus nempe, & natura in eo spiritu respondens elemento stellarum: ita pariter in sanguine, inest spiritus, sive vis aliqua, agens supra vires elementorum, (in singulis animalis partibus nutriendis & conservandis valdè conspicua) & natura, imò anima in eo spiritu & sanguine, respondens elemento stellarum.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
