# Exercitationes de generatione animalium 274

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 274. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/274
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/274

Calorem denique in sanguine animalium (durante vitâ) nec ignem esse, neque ab igne originem trahere, manifestum est; nostraeque observationes id luculenter docent. Ut autem haec liquidò magis appareant, liceat nobis à proposito aliquantulum digredi, & paucis ostendere, quid sit spiritus, & quid, supra vires elementorum agere; quid etiam significent ea verba, participare corpus aliud, idque divinius, quàm quae elementa appellantur; & quid sit, natura in eo spiritu respondens elemento stellarum. Quid sit spiritus, & principium vitale; partim antea à nobis dictum est, partim etiam uberiùs jam dicetur. Sunt tria corpora (eaque simplicia) quae videntur sibi spiritus nomen, vel saltem officium praecipuè vendicare; nempe ignis, aër, & aqua: & quodlibet eorum vitam, sive corpus aliud participare videtur, ob motum & fluorem perpetuum; flamma (inquam) flatus, & flumen. Flamma, est fluxus ignis; flatus, aëris; flumen, aquae. Flamma, tanquam animal, se ipsam movet, nutrit, auget, vitaeque nostrae symbolum est. Ideoque in ceremoniis divinis passim usurpatur; in templis quoque Apollinis & Vestae, à virginibus religiosè (ceu res sacra) custodiebatur: eundemque ab ultima antiquitate, apud Persas, aliasque gentes plurimas, divino honore cultum accepimus. Quasi Deus in igne maximè conspicuus sit, & ex igne nobis (ut olim Mosi) loqueretur. Aer etiam suo merito spiritus dicitur, siquidem hic a spirando nomen sumpsit; & Aristoteles disertis verbis fatetur, vitam quandam, atque De gen. an. ortum & interitum vel flatuum esse. Denique & fluminis aqua, viva ap l. 4. c. ult. pellatur. Videntur itaque tria ista (quatenus vitam quandam obtinent) supra vires elementorum agere, & corpus aliud divinius participare: ideoque in Divorum numerum ab Ethnicis relata sunt. Quippe unde opus aliquod eximium, nudasque elementorum facultates superans exoritur; id ipsum ab agente aliquo diviniore proficisci arbitrabantur. Tanquam idem sit, supra vires elementorum agere, & corpus aliud divinius eam ob caussam participare, quod ab elementis originem non trahat. jam Sanguis quoque similiter supra vires elementorum agit, cùm pars primogenita & calor innatus existens (uti fit in semine & spiritu) reliquas totius corporis partes ordine fabricat; idque summâ cum providentia & intellectu, in finem certum agens, quasi ratiocinio quodam uteretur.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
