# Exercitationes de generatione animalium 275

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 275. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/275
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/275

Haud equidem ea praestat, quatenus elementaris est, & ab igne originem ducit; sed quatenus virtutis plasticae, animaeque vegetativae munere, calidum primogenitum, vitaeque instrumentum immediatum atque idoneum efficitur. αἵμα, τὸ ζωτικὸν τοῦ ἀνθρώπου, inquit Suidas: quod de reliquis quoque animalibus verum est. Idque etiam Virgilius videtur voluisse, ubi ait: Vnâ eâdemque viâ sanguisque animusque sequuntur. Sanguis itaque est spiritus, ob eximias ejus virtutes, & vires; est etiam coelestis, siquidem in illo spiritu hospitatur natura (nempe anima) respondens elemento stellarum; id est, aliquid coelo analogum, coeli instrumentum, coelique vicarium. Ad hunc etiam modum, corpora omnia naturalia duplici ratione consideranda veniunt; nempe, vel prout illa privatim aestimantur, & intra propriae naturae ambitum comprehenduntur; vel prout instrumenta sunt agentis cujusdam nobilioris, & superioris potestatis. Nam ad vires eorum proprias quod attinet, non est dubium, quin omnia generationi & corruptioni subjecta, ex elementis originem ducant, & ad eorundem normam operentur. Quatenus verò praestantioris agentis instrumenta sunt, & ab illo regulantur, non jam ex natura propriâ operantur, sed ex regimine alterius; ideoque corpus aliud & divinius participare videntur, viresque elementorum excellere. Similiter & sanguinis calor est animalis, quatenus scil. in operationibus suis ab anima gubernatur: est etiam coelestis, utpote coelo subserviens; & divinus, quod Dei Optimi Maximi instrumentum sit: quemadmodum suprà à nobis dictum est; ubi etiam inarem & foeminam, Solis, coeli, vel Satoris summi instrumenta esse, perfectorum animalium generationi inservientia, demonstravimus. Mundus inferior, secundùm Aristotelem, superioribus lationibus adeò continuus est, ut omnes ejus motus & mutationes indè originem sumere, & gubernari videantur. Profectò in mundo isto (cui κόσμος Graecis, ab ordinis pulchritudine, nomen est) res inferiores & corruptibiles, superioribus aliis & incorruptibilibus subserviunt: omnes autem summo, omnipotenti, atque aeterno Creatori & subsunt, & morem gerunt. Qui igitur rem nullam ex elementis compositam, supra horum vires operari posse autumant; nisi simul corpus aliud, & quidem divinum magis participet: ideoque spiritus istos, partim ex elementis, partim ex substantia aliqua aetherea & coelesti constare arbitrantur: nae illi rationes suas malè subduxisse mihi videntur.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
