Latin
277
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 277
Unproofread scanNot analysed yet
Sanguis nempe extra venas absolutè quatenus est elementaris, atque ex diversis &per se consideratus, serosis, crassis, &concretis) componitur, partibus (tenuibus scil. cruor dicitur, paucasque admodum &obscuras virtutes possidet. In venis autem existens, quatenus est pars corporis, eademque animata &genitalis, atque immediatum animae instrumentum, sedesque ejus primaria; quatenus etiam corpus aliud divinius participare videtur, &calore animali divino perfunditur; eximias sanè vires obtinet, estque analogus elemento stellarum. Quatenus spiritus, est focus, Vesta, lar familiaris, calidum innatum, Sol microcosmi, ignis Platonis; non quòd (ignis communis instar) luceat, urat, &destruat; sed quòd vago ac perpetuo motu se ipsum conservet, nutriat, &augeat. Spiritûs etiam nomen meretur, quatenus humido radicali, ultimo scilicet proximoque alimento, primariò &prae aliis partibus abundat; caeterisque omnibus eundem victum (quo ipsemet nutritur) ¶t, &exhibet: dum nempe perpetim universum corpus peragrat, partesque omnes (quas ipsemet fabricat, sibique adjungit) nutrit, fovet, ac in vivis sustentat: non aliter certè, quàm superiora astra (Sol praesertim, &Luna) servatis perpetuo circuitibus, inferiora ista vivificant. Quoniam itaque sanguis supra vires elementorum agit, dictisque istis virtutibus pollet, atque summi Opificis instrumentum est; nemo facultates ejus admirabiles &divinas satis unquam depraedicaverit. Habet profectò in se animam primò ac principaliter, non vegetativam modò, sed sensitivam etiam &motivam: permeat quoquoversum, &ubique praesens est; eodemque ablato, anima quoque ipsa statim tollitur: adeò ut sanguis ab anima nihil discrepare videatur; vel saltem substantia, cujus actus sit anima, aestimari debeat. Talis, inquam, anima est; quae nec omnino corpus sit, nec planè sine corpore; partim foris adveniat, partim domi nascatur; aliquo modo sit pars corporis, aliquo autem modo principium &caussa omnium, quae in corpore animalis continentur; nimirum nutritionis, sensûs, &motûs; ac proinde vitae pariter &mortis: quicquid enim nutritur, id ipsum vivit; &vice versâ. Similiter quod abunde nutritur, idem augetur; quod autem parcè nimis, id decrescit: quod etiam perfectè nutritur, sanitatem servat; quod secùs, in morbos labitur. Juventutis ergò &senectutis, somni insuper &vigiliarum, atque etiam respirationis, ut anima, ità sanguis quoque caussa &autor aestimandus est: praesertim cùm instrumentum primum in naturalibus, moventem caussam internam in se contineat. Eodem ergò res redit, si quis dicat, Animam &sanguinem, aut sanguinem cum anima, vel animam cum sanguine, omnia in animali perficere. Solemus, rerum negligentes, speciosa nomina venerari. Sanguis, qui nobis prae manibus atque oculis est, nil grande sonat: ad spirituum verò, &calidi innati, magna nomina obstupescimus. Detractâ autem larvâ, evanescit, ut error, sic etiam admiratio.