# Exercitationes de generatione animalium 277

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 277. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/277
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/277

Sanguis nempe extra venas absolutè quatenus est elementaris, atque ex diversis & per se consideratus, serosis, crassis, & concretis) componitur, partibus (tenuibus scil. cruor dicitur, paucasque admodum & obscuras virtutes possidet. In venis autem existens, quatenus est pars corporis, eademque animata & genitalis, atque immediatum animae instrumentum, sedesque ejus primaria; quatenus etiam corpus aliud divinius participare videtur, & calore animali divino perfunditur; eximias sanè vires obtinet, estque analogus elemento stellarum. Quatenus spiritus, est focus, Vesta, lar familiaris, calidum innatum, Sol microcosmi, ignis Platonis; non quòd (ignis communis instar) luceat, urat, & destruat; sed quòd vago ac perpetuo motu se ipsum conservet, nutriat, & augeat. Spiritûs etiam nomen meretur, quatenus humido radicali, ultimo scilicet proximoque alimento, primariò & prae aliis partibus abundat; caeterisque omnibus eundem victum (quo ipsemet nutritur) & parat, & exhibet: dum nempe perpetim universum corpus peragrat, partesque omnes (quas ipsemet fabricat, sibique adjungit) nutrit, fovet, ac in vivis sustentat: non aliter certè, quàm superiora astra (Sol praesertim, & Luna) servatis perpetuo circuitibus, inferiora ista vivificant. Quoniam itaque sanguis supra vires elementorum agit, dictisque istis virtutibus pollet, atque summi Opificis instrumentum est; nemo facultates ejus admirabiles & divinas satis unquam depraedicaverit. Habet profectò in se animam primò ac principaliter, non vegetativam modò, sed sensitivam etiam & motivam: permeat quoquoversum, & ubique praesens est; eodemque ablato, anima quoque ipsa statim tollitur: adeò ut sanguis ab anima nihil discrepare videatur; vel saltem substantia, cujus actus sit anima, aestimari debeat. Talis, inquam, anima est; quae nec omnino corpus sit, nec planè sine corpore; partim foris adveniat, partim domi nascatur; aliquo modo sit pars corporis, aliquo autem modo principium & caussa omnium, quae in corpore animalis continentur; nimirum nutritionis, sensûs, & motûs; ac proinde vitae pariter & mortis: quicquid enim nutritur, id ipsum vivit; & vice versâ. Similiter quod abunde nutritur, idem augetur; quod autem parcè nimis, id decrescit: quod etiam perfectè nutritur, sanitatem servat; quod secùs, in morbos labitur. Juventutis ergò & senectutis, somni insuper & vigiliarum, atque etiam respirationis, ut anima, ità sanguis quoque caussa & autor aestimandus est: praesertim cùm instrumentum primum in naturalibus, moventem caussam internam in se contineat. Eodem ergò res redit, si quis dicat, Animam & sanguinem, aut sanguinem cum anima, vel animam cum sanguine, omnia in animali perficere. Solemus, rerum negligentes, speciosa nomina venerari. Sanguis, qui nobis prae manibus atque oculis est, nil grande sonat: ad spirituum verò, & calidi innati, magna nomina obstupescimus. Detractâ autem larvâ, evanescit, ut error, sic etiam admiratio.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
