# Exercitationes de generatione animalium 280

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 280. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/280
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/280

Quemadmodum enim ros ille ab ulteriore condensatione atque adhaesione in alibile gluten & cambium evadit, unde partes corporis constituuntur; ita vice versâ, in prima generatione & nutritione, ex glutine colliquato & tenuiore reddito, fit ros: nimirum ex albumine ovi, fit colliquamentum dictum, sive humidum radicale, & ros primigenius. Imò verò res utrobique eadem est, si modò obser vationibus nostris fides debetur; & verum est, quod Philosophi omnes concedunt, & Medici etiam non diffitentur; nempe, animal ab eodem nutriri, ex quo fit; & ex quo generatur, ab eodem augeri. Differt itaque ros nutritius, à colliquamento, sive humido primigenio, prioris tantùm & posterioris ratione; quod hoc à parentibus coquatur & fiat, ille verò ab ipso foetu; amboque succi animalibus proximum & immediatum alimentum sunt; non quidem primum, secundùm dictum illud, contraria ex contrariis; sed ultimum (ut dixi, & Aristoteles quoque monuit) secundùm illud, similia ex similibus augeri necesse est. Estque uterque humor in ea proximâ potentiâ, quâ (sublatis impedimentis) suâ sponte, vel naturae lege in omnes corporis partes abiturus sit. Quibus ita se habentibus, videntur omnes controversiae super materia animalium, eorumque alimento, haud difficulter componi posse. Cùm enim aliqui, semen sive materiam in coitu emissam ex omnibus corporis partibus discerptam crederent, indeque prolis cum parentibus suis similitudinem deducerent, AristoteDe gen. ex. les haec habet: Contra, quàm Veteres putarunt, dicendum est: cùm enim l. 1. c. 18. illi, quod ex toto secedit, semen esse fateantur; nos, quod ad totum suapte naiurâ facit, semen esse fatebimur: cumque illi colliquamentum dicant; nos excrementum potiùs esse statuimus; (dixerat autem paulò antea, Excrementum appello reliquias alimenti; colliquamentum, quod ex incremento secernitur resolutione praeter naturam:) quod enim ultimum accedit. & excrementum ultimi est, id simile esse probabilius est. Perinde ut pictoribus saepenumero aliquid purpurissi remanet, simile ejus, quod consumpserint: tabescens autem quodque & colliquescens corrumpitur, & degenerat. Argumentum, non colliquamentum, sed excrementum potiùs esse, illud est; quòd animalia magni incrementi minùs foecunda, parva foecundissima sint. Plus enim colliquamenti esse in magnis necesse est, sed minùs excrementi: nam in corpus magnum alimenti copia absumitur; itaque parùm fit excrementi. Item, locus secundùm naturam nullus colliquamento datus est, sed fluit quocunque faciliùs ferri potest: at naturalibus excrementis omnibus locus praescriptus est: verbi gratia, alimenti sicci excrementis, alvus; humidi, vesica; utilis, ventriculus; seminalis, uterus, genitalia, mammae: in ea enim loca se colligunt, atque confluunt. Aliisque porrò rationibus probatum it, materiam seminalem, ex qua foetus sit, esse eandem cum illa, quae partibus nutriendis parata est. Veluti si quis à pictore aliquo purpurissum peteret; ille certè, quod jam illitum est, non abraderet; sed quod ab opere superest, ei praeberet; ejusdem scil. naturae cum eo, quod absumpserat. Ita similiter, excrementum ultimi alimenti, sive roris glutinisque quod superfluum est, ad genitalia deponitur: estque ea sententia, ovorum in gallina generationi maximè consentanea.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
