Latin
281
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 281
Unproofread scanNot analysed yet
Medici quoque (qui partes omnes ab initio ex spermate fieri sta tuunt, eoque nomine spermaticas appellant) semen ex alimento ultimo (quod, cum Aristotele, sanguinem esse existimant) virtute genitalium fieri, &materiam foetûs constituere aiunt. Manifestum sanè est, ovum è matro hujusque ultimo alimento (rore scil. nutritio) produci. Ovi igitur album, aut colliquamentum istud primogenitum, vel potiùs antegenitum, semen gallinae veriùs reputandum est (quamvis in coitu projectum non sit; sed ante coitum, paratum; vel post eum, collectum fuerit; ut in plurimis animalibus contingere, postea forsan fusiùs explicabitur) quòd genitura maris, secundùm Aristotelem, coagulet. Cùm itaque videam, ex uno hoc humido, (tanquam materiâ aut radice primâ) partes omnes fieri, &augescere; idemque necessariò ità fieri, ratio antedicta suadeat; continere me sanè vix possum, quin Empedoclis, &Hippocratis etiam sectatores (qui corpora omnia similaria, ex quatuor elementis contrariis (ceu mista) congregatione generari, &segregatione corrumpi volunt) vellicem, ac perstringam: nec minùs Democritum, eumque sequutos Epicureos, qui ex diversarum figurarum atomis simul congregatis omnia componunt. Quippe olim eorum omnium, hodieque etiam vulgaris error est, corpora omnia similaria ex diversis sive heterogeneis generari. Hoc pacto enim, Lynceis oculis nihil esset similare, unum, idem, &continuum; sed potiùs apparens solùm unio, minimorumque corporum congregatione vel colligatione quâdam, facta congeries &acervus: neque generatio, ab aggregatione, debitâque partium positurâ quicquam differret. Ego verò, neque in animalium productione, nec omnino in ulla corporum similarium generatione, (sive ea partium animalium, sive plantarum, lapidum, mineralium &c. fuerit) vel congregationem ejusmodi, vel miscibilia diversa in generationis opere unienda praeexistere, observare unquam potui. Neque enim (quantùm saltem nobis videre licuit, aut ratione aliquâ assequi potuimus) partes similares (utpote membrana, caro, fibra, cartilago, os &c. )priùs suo quaelibet ordine fiunt, aut unà existunt; ut ex iis (tanquam animalium elementis) simul junctis, organa sive membra, totumque animal postea componatur: sed, ut antea à nobis dictum est, primum corporis rudimentum, est similare duntaxat &molle gluten spermatico concremento non absimile; ex quo (procedente generationis lege) mutato, simulque secto, vel in plura diviso, ceu effato divino, ut diximus, (fiat hîc os; illic musculus, aut nervus, hic viscera, illic excrementorum receptacula &c.