Latin
283
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 283
Unproofread scanNot analysed yet
Misto enim ex Aristotelis sententiâ, est miscibilium alteratorum unio; ubi aliud in aliud non transmutatur, sed ambo invicem activa &passiva in tertium: generatio verò (praesertim per metamorphosin) est unius rei similaris alterandae, in plures alias distributio. Nec mista similaria ex elementis generari, sed ex iis quodammodo constitui dicuntur; in quae etiam potentiâ solubilia sunt. Haec autem ad Physiologiae partem illam, quae de elementis &temperamentis agit, propriè spectant: ubi etiam de iisdem copiosiùs disceptandum est. τα τὰ τῶν γὰρ τρ ότε τὴν τὸν τῶν τῶν τῶν τῶν τῶν ἀνεν τὸν τε τε τῶν τῶν τρέψν φ τῶν δεν δ De artu. Enerationi partus est consectaneus, quo foetus in lucem prodiens externo aëre fruitur. De eo igitur paucis hîc agere, operae pretium judicavimus. Itaque (cum Fabricio) ejus caussas, modum, &tempora; item quae eum antecedunt, &subsequuntur, considerabimus. Quae paulò ante partum contingunt, &,in mulieribus praesertim, instantem parturitionem praesagiunt; sunt partim foetantis praeparatio, ac dispositio, ut conceptum dimittat: partim situs, sive positio foetûs ad egressum idonea.