# Exercitationes de generatione animalium 283

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 283. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/283
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/283

Misto enim ex Aristotelis sententiâ, est miscibilium alteratorum unio; ubi aliud in aliud non transmutatur, sed ambo invicem activa & passiva in tertium: generatio verò (praesertim per metamorphosin) est unius rei similaris alterandae, in plures alias distributio. Nec mista similaria ex elementis generari, sed ex iis quodammodo constitui dicuntur; in quae etiam potentiâ solubilia sunt. Haec autem ad Physiologiae partem illam, quae de elementis & temperamentis agit, propriè spectant: ubi etiam de iisdem copiosiùs disceptandum est. τα τὰ τῶν γὰρ τρ ότε τὴν τὸν τῶν τῶν τῶν τῶν τῶν ἀνεν τὸν τε τε τῶν τῶν τρέψν φ τῶν δεν δ De artu. Enerationi partus est consectaneus, quo foetus in lucem prodiens externo aëre fruitur. De eo igitur paucis hîc agere, operae pretium judicavimus. Itaque (cum Fabricio) ejus caussas, modum, & tempora; item quae eum antecedunt, & subsequuntur, considerabimus. Quae paulò ante partum contingunt, &, in mulieribus praesertim, instantem parturitionem praesagiunt; sunt partim foetantis praeparatio, ac dispositio, ut conceptum dimittat: partim situs, sive positio foetûs ad egressum idonea.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
