# Exercitationes de generatione animalium 285

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 285. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/285
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/285

Sic Aristoteles: Omnia animalia naturaliter in caput exeunt; obliqua autem, vel in pedes, contra naturam. Hoc tamen non est perpetuum in omnibus animalibus; sed prout situs eorum in utero diversus fuerit, ita quoque & exitus variat; ut in Canibus suibus, aliisque multiparis. Foetum etiam humanum in utero diversum situm nancisci, gravidae norunt; quarum uterum modò supernè, modò infernè, nunc in hoc, nunc in illo latere pulsat. Similiter Matrix ad partum matura, descendit inferiùs, emollitur, atque orificium suum aperit. Colliguntur etiam aquae vulgò dictae: i. e. pars quaedam chorii, in qua praedicta materia aquosa continetur, foetum antecedit, atque è matrice in vaginam prolabitur: partes quoque vicinae laxantur, & distentioni aptae fiunt: quinetiam sacri & pectinis ossium cum coxendice copula (quae fit per synchondrosin) adeò emollitur & solvitur, ut dicta ossa facilè exeunti foetui cedant; & hiantia, regionem totam hypogastricam ampliorem reddant. Haec dum fiunt, parturitionem jam instare constat. Nempe ut foetus (quasi fructus maturus) in lucem prodeat, natura provide iter aperit, ac dilatat: quemadmodum foetui mox nascituro lac praevium in mammis praeparat, ut foris postmodum victuro sit unde sur stentetur. Sunt quidem haec partûs antecedanea. Ideoque inter sinna imminentis partûs, lac potissimùm habetur: tale, inquam, quod & copiâ, & consistentiâ, alendo foetui sit idoneum: quale (ex Aristotelis sententiâ) non nisi parturitionis tempore cernitur; at propterea ante septimum mensem non conspicitur. Fabricius quo potissimùm de partu inquirenda statuit, quando scilicet, & quomodo partus fiat. Primum, tempus ferendi uteri: secundum, è vulva ad auras exeundi modum, explicat. Tempora ferendi uteri, ab Aristotele varia censentur: certa, inquit, cuique animalium sunt, magnâ quidem ex parte pro vitae spatio; vivaciorum enim generationes diuturniores esse necesse est. Praecipua autem hujus rei caussa ab eo assignatur magnitudo animalis: haud enim, inquit, tempore brevi constitutiones perfici magnas vel animalium, vel quorumvis aliorum ferè facilè est. Quamobrem equae, & quae iis cognata sunt animalia, quanquam minus temporis vivunt, tamen diutius uterum ferunt. Ideoque elephantorum uterus biennio (ut aiunt) gestatur, propter exuperantiam magnitudinis. Cujusque autem animalis certa est magnitudo, quem terminum non supragreditur: ac proinde materiae quoque (ex qua fiunt) copia ipsis definita est. Ait porrò: Ratione autem optimâ tempora omnium & graviditatum & generationum, & vitarum dimensionem circuitibus sibi exposcunt recipere. Circuitum appello diem, noctem, mensem, annum, & tempora, quae iis describuntur, atque etiam lunae trajectiones: haec enim principia generationis sunt omnibus communia. Nam ut rerum minùs principalium circuitus sequatur magis principalium rerum circuitum, rationale est.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
