# Exercitationes de generatione animalium 287

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 287. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/287
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/287

Lico praecitata. domestica appellantur, & cum hominibus degunt. Ea enim variis temporibus, & venerem exercent, & pariunt; nempe ob pabuli coplam, & inordinatam, praeter naturae morem, lasciviam. Talibus verò (ut & hominibus) partus difficiliores saepe, & periculosiores obveniunt. Alia porrò animalia, lunae circuitus magis observantia, quolibet ferè anni tempore coeunt, & pariunt: ut cuniculi, mures, & mulieres. Dicitur enim (inquit Plutarebus) ad expediendum partum luna conducere, cum orbe fulget dimidio: quòd laxandis humoribus dolores mitiget. Hinc arbitror etiam Dianae vocabula Locheiae, quod est, partui praefectae, & Eilytheiae, sive Lucinae, fuisse facta: cùm eadem sit Diana, quae luna.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
