# Exercitationes de generatione animalium 291

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 291. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/291
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/291

Libet interea problema hoc viris doctis proponere: Quomodo nempe embryo post septimum mensem in utero matris perseveret? cùm tamen eo tempore exclusus statim respiret; imò verò sine respiratione nè horulam quidem superesse possit: in utero autem manens (ut dixi) ultra nonum mensem, absque respirationis adminiculo, vivus & sanus degat. Dicam planius: Quî fit, ut foetus in lucem editus, ac membranis integris opertus, & etiamnum in aqua suâ manens, per aliquot horas, citra suffocationis periculum, superstes sit: idem tamen secundis exutus, si semel aërem intra pulmones attraxerit, postea ne momentum quidem temporis absque eo durare possit, sed confestim moriatur? Non fit hoc certè ob defectum refrigerationis; nam in partu difficili, saepe per aliquot horas in angustiis illis sine ulla respiratione haerens, vivus tamen persentiscitur: quamprimum autem egressus fuerit, & vitalem hanc auram hauserit, eâdem mox praeclusâ dictum factum exstinguitur. Similiter, cùm in sectione caesareâ foetus horis complusculis post matris obitum eximitur, vitalis tamen reperitur, & intra secundas sepultus, aëris nihil indigus, superest: simulac autem eo semel gavisus fuerit, (etiam in easdem secundas repositus) illico, ob hujus carentiam, suffocatur. Haec qui diligenter perpenderit, naturamque aëris penitiùs introspexerit, facilè (opinor) fatebitur, eundem nec refrigerationis gratiâ, nec in pabulum animalibus concedi. Siquidem constat, foetum, postquam eum semel hauserit, citiùs suffocari; quàm cùm ab illo prorsus arcebatur: quasi fervor in eo, ab aëre accenderetur potiùs, quàm restingueretur. Haec autem obiter duntaxat de respiratione diximus; proprio loco de eadem forsitan copiosius disceptaturi. Quâ sanè disquisitione vix aliam scruposiorem invenias; siquidem ea in utramlibet partem paribus ferè rationum momentis libratur. Ad partum redeo, quem (praeter praedictam respirandi necessitatem; Pag. 142. alimentique inopiam) Fabricius fieri putat, quòd tunc foetus grandior factus pondere gravet; tum mole suâ magnâ non amplius intus detineri possit; praeterea, inquit, excrementa tam copiosè aucta sunt, ut in membranis contineri ampliùs non valeant. Probavimus autem superiùs, humores in utero contentos, non esse excrementitios. Nec ratio à pondere aut magnitudine foetûs deducta, magis verisimilis est: foetus enim humoribus innatans vix ullum placentae uteröve gravamen adfert; foetus etiam aliqui novimestres pusilli sunt, & aliis octimestribus minores; non possunt tamen ulteriùs in utero morari. Et profectò ad pondus quod attinet, gemelli qualescunque octavo mense, cuilibet singulari foetui novimestri praeponderant, nec tamen propterea ante nonum mensem in lucem prodeunt. Nec meliore jure alimenti penuriam adesse, caussari potest: cùm ad id temporis gemellis, & aliquando pluribus foetibus, victus abunde suppetat: & lac, quod puerperis ad mammas delatum, alendo foetui sufficit, ad uterum traductum, foetum inibi aequè commodè nutriret. Ego potiùs nascendi caussam esse dixerim, quòd succus intra amnion, aiendo foetui maximè accommodus, tunc temporis vel deficiat, vel ab admixtis excrementis depravetur. Uti etiam suprà monui. Uteri autem, praeter naturae usitatum tempus, gerendi diversitatem (quae potissimùm humano generi contingit) vitae consuetudini, imbecillitati corporis, animique variis affectibus attribuerim.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
