Latin
293
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 293
Unproofread scanNot analysed yet
profundant; id tamen non est perpetuum: namque caetera animalia ad eum modum pariunt, sed conceptum integrum (foetum nempe cum secundis) excludunt: ut in canibus, ovibus, equabus, aliisque videre est; &praesertim in vipera, quae ovum unicolor &molli cortice (qualis muliebris conceptus est) intra se concipit, ibidemque tandiu servat, donec foetus inde efformatus fuerit, quem membrana obvolutum parit, quae (teste Aristotele) tertio die rumpitur. Evenit ta. Hist. an. men interdum, ut catuli, erolis (dum adhuc in utero sunt) mem. f. 5. c. 34. branis, in lucem prodeant. Pariter obstetricibus expertis non ignotum, mulierea aliquando conceptum integrum, cum ambientibus membranis illaesis, excludere. Atque hujusmodi partus videtur maximè naturalis; in quo foetus (tanquam fructus maturus qui ab arbore totus solvitur, seminibus ante destinatum à natura tempus minimè effluentibus) unà cum secundis elabitur. Ubi autem secùs sit, &placenta post natum foetum utero adhaerescit; ea saepe difficulter solvitur, &prava symptomata inducit, quae foetor ingens, &interdum gangraena, comitatur; unde mater in praesens periculum deducitur. Quoniam igitur partus à Fabricio descriptus, non omnibus animalibus competit; sed mulieribus solùm contingit, neque istis omnibus, sed iis duntaxat quibus praematurus, &quasi coactus obvenit: is certè non tam naturalis, quàm praeternaturalis, sive praecipitatus, ac quodammodo abortivus censendus est. In naturali igitur &genuino partu duo requiruntur, quae sibi Ad partum invicem operas mutuas praestent; nempe parturiens mater, &pari-legitimum dus requifuerint endus foetus. Qui ambo nisi ad hoc negotium parati runtur. vix felix succedit partus; cujus hora idonea communem utriusque maturitatem requirit. Nam si, vel foetus inquietus, &exeundi cupidus, exstimulando, vimque utero inferendo matrem praevenerit; aut haec, ob retinendi imbecillitatem, (tanquam nausea uterus laboraret) aut expellendi necessitatem aliquam, anteverterit: partus ejusmodi morbosus potiùs &symptomaticus, quàm naturalis &criticus aestimandus est. Uti etiam, cùm partes aliquae conceptûs foràs eliduntur, dum aliae adhuc intua haerent: nempe, si foetus ad exitum inclinet, necdum abruptâ ab utero placentâ; aut è contrà, solutâ placentâ, foetus nondum ritè compositus, nec uterus ad egressum ejus laxatus fuerit. Ideoque increpandae sunt obstetrices, praesertim juniores, temerariae, &πολυπράγμου; quae, cùm parturientes prae dolore ejulare, opemque efflagitare audiunt; nè τῆς μανευτικῆς imperitae, parumve satagentes videantur; manus oleis oblinendo, locaque muliebria distendendo, mirè tumultuantur; porrectisque potionibus medicatis facultatem expultricem irritant; atque morae debitae impatientes, dum accelerare, ac facilitare partum cupiunt, eundem eundem retardant potiùs &pervertunt, efficiuntque non naturalem, ac difficilem, relictis retrò secundinis, aut parte aliquâ placentae utero etiamnum adhaerente; miserasque mulierculas, aëris injuriis exponunt; &,ad sedile frustrà cogentes, fatigant; inque praesens vitae discrimen deducunt.