# Exercitationes de generatione animalium 294

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 294. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/294
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/294

Meliùs profectò cùm pauperculis res agitur, iisque, quae furtim gravidae factae, clanculum pariunt, nullius obstetricis advocatâ operâ: quantò enim diutius partum retinent & morantur, tantò faciliùs & teliciùs rem expediunt. Partûs itaque non naturalis duo potissimùm sunt genera: cùm nempe foetus vel ante destinatum à natura tempus, (estque hic partus quodammodo abortivus) vel post illud, enascitur: fitque partus difficilis, & laboriosus, quòd nec modo, neque ordine debito res peragatur, aut pravis aliquibus symptomatis impediatur: quae duabus de caussis praecipuè eveniunt; quòd nempe vel mater in expellendo deficiat, vel foetus ipse segnior, egressum suum haud satis promoveat: sit enim ab utriusque connixu partus facilis, & legitimus. Pariendi opus Fabricius utero attribuit; cui muneri, inquit, famulantur abdominis musculi, unà cum diaphragmate. Mihi verò rem penitiùs intuenti, videtur cum totius corporis motu atque agitatione (quemadmodum in sternutatione evenit) parturientium nixus fieri. Novi Juvenculam, quae ob summum pariendi laborem in animi deliquium incidit; statimque adeò consternata, stupida, & comatosa facta est, ut nullis remediis excitari potuerit. Ad eam vocatus (cùm clysteres priùs injecti essent, aliaque remedia idonea citra fructum ullum adhibita, nec quicquam per os deglutire posset) pennam sternutatorio fortiori illitam in nares indidi; unde commota, (licèt stupore usque adeò obruta esset, ut sternuere, aut excitari nequiret) totius corporis convulsione quâdam tentari coepit, quae ab humeris exorsa, paulatim per totum corpus ad inferiora pertingebat. Quotiescunque autem stimulo hoc usus sum, promovebatur partus; tandemque, insciâ matre, & in affectu comatoso adhuc permanente, natus est infans sanus & vegetus. Licetque in aliis etiam animalibus (utpote, cane, ove, & jumentis) observare; hunc connixûs modum, non esse uteri aut ventris solius actionem, sed totius quoque corporis conatum. Quantopere autem foetus accelerando & facilitando partui conferat, in oviparorum praecipuè ortu palàm fit; constat enim, foetum ipsum, non autem matrem, corticem effringere. Unde etiam verisimile est, in viviparorum quoque partu, praecipuam nascendi caussam foetui deberi. Molimini, inquam, ejus; non autem ponderi, ut Fabricius voluit. Quid enim in quadrupedibus stantibus, aut sedentibus, aut muliere jacente, pondus efficiat ad foetûs productionem?

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
