Latin
295
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 295
Unproofread scanNot analysed yet
Nec prodeuntis nisus solùm à mole suâ, aut aquarum copiâ provenit, ut ille censet; (ea quidem mortuis, &in utero putridis foetibus exeundi caussa est, qui putredine &acrimoniâ uterum ad exclusionem stimulant) sed ipse foetus prono capite uteri claustra aggreditur, eademque propriis viribus recludit, &in lucem eluctatur. Ac propterea partus ejusmodi expeditior &auspicatior habetur; nascentem autem in pedes procedere, contra naturam est, inquit, l. v. c. 8. Plinius; eoque argumento appellavere Agrippas, quasi aegrè partos. Pigro enim &laborioso partu tales nascuntur. Nihilominus in abortu, &ubi foetus mortuus fuerit, aut aliter difficilis partus contigerit, adeò ut manuum operâ opus sit, aptior exeundi modus est in pedes; ita enim, tanquam adacto cuneo, uteri angustiae faciliùs aperiuntur. Quare cùm pariendi spes maxima in foetu est, (utpote vitali &vegeto) nitendum, ut capite primùm prodeat; sin utero id negotium praecipuè incumbit, exitus in pedes procurandus est. Foetûs operam in partu potissimùm conspicuam esse, non modò in pennatis videre est, quae suis viribus, citra matris auxilium (ut diximus) corticem rumpunt; sed &in aliis animalibus compluribus: muscae enim omnes, &papiliones, membranulas (in quibus aureliae delitescebant) perforant; bombyx etiam folliculum sericeum, quem muniminis gratiâ intus occultatus neverat, stato tempore humectando emollit, rodit, &sine ullo adminiculo extraneo foras egreditur. Ad eundem modum vespae, crabrones, &reliqua insecta, omnesque pisces, sponte suâ nascuntur. Apparet hoc maximè in raia, pastinacâ, galeo, omnibusque piscibus cartilagineis, qui ova intus concipiunt, eaque perfecta &bicolora, (albumine icil. &vitello praedita) atque cortice cartilagineo valido quadrangulari conclusa; è quibus intra abdomen &uterum detentis pisciculi efformati, rupto vi cortice, egrediuntur foras: quemadmodum &viperini foetus ovi continentis tunicam aliquando in utero parentis, aliquando in ipso exitu haerentes, aliquando etiam altero tertiove post nativitatem die erodunt. Unde orta est fabula, viperinos catulos exeso matris utero nasci, patrisque necem ulcisci. cùm tamen idem solùm agant, quod reliqui omnes foetus visentes luminis auras, dum in partu, aut subitò post eum, amplexantes membranas, secundas dictas, perrumpunt. Quantum autem adjumenti ad partum foetus adferat, plurimae observationes luculenter demonstrant. Mulier quaedam apud nos (compertum narro) sub vesperam mortua, in conclavi sola relicta est: manè autem sequenti, inter femora ejus repertus est infans, qui proprio nisu exitum sibi procuraverat. Gregorius Nymmanis exempla aliquot hujus commatis ex probatis autoribus collegit. Novi etiam mulierem, quae à difficili &laborioso partu integrum O.