Latin
297
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 297
Unproofread scanNot analysed yet
Successit aliquantisper ad votum curatio: verùm dum ipsa, prae egestate, quaestus faciendi caussâ, ad solita opera revertitur, intermissisque remediis diu erecto corpore obambulat, recidivam passa est; eamque aequo animo toleravit, modò intus, modò foris existente utero; ut plurimùm autem noctu in locum solitum reduxit, ibidemque aliquandiu permansit. Elapsis verò diebus complusculis, ad me reversa conqueritur, remediorum, &praesertim fomentorum, usu (ut arbitrabatur) tumefactum uterum intus ampliùs retineri non posse. Praescriptis tamen unctionibus usa, eundem vi intrò adegit, sed non duraturo juvamine; quamprimum enim in pedes surgeret, &consueta munia obiret, uterus confestim prae mole ac pondere molestiam ipsi attulit, facileque denuo prolapsus est. Et jam, taurini scroti instar, ad medium femur pependit; adeò, ut, non solùm vaginam, sed &matricem ipsam inversam esse, aut herniam quandam uterinam suspicarer. Tandem capitis humani magnitudinem excessit tumor renitens, &genuum tenus propendens dolorem intulit, incessumque (nisi prono corpore) impedire coepit; atque in ima sui parte dehiscens, madorem (tanquam locus ulcerosus foret) &saniem profudit. Ego re inspectâ (tactu enim non explorabam) cancrum aut carcinoma uteri jam affore metuebam, ideoque ligaturam &abscissionem meditabar; &interea consului, ut blandis sotibus dolorem leniret. Nocte verò sequenti ex eodem tumore infans spithamae longitudine perfectè formatus, sed mortuus, protruditur, &postridie ad me defertur; quem, sublatis interaneis, per aliquot menses in aqua frigida natantem citra corruptionem servavi, pluribusque amicis meis (ceu rem mirandam) ostendi. Cutis in hoc foetu nondum efformata erat; sed pellicula duntaxat apparuit, (qualis in pomo cocto cernitur) quam nullo negotio integram detraxi; unde omnes totius corporis musculi (macilentus enim erat) distinctè admodum apparuerunt. Quae in hujus foetûs dissectione porrò observaverim, alibi dicetur: hîc duntaxat, quomodo matrix sola abortum concitaverit, proprioque nixu foetum propulerit, adnotandum duximus. De form: Fabricius, in partu &post partum duo admiratione digna (ut ait, foetu, pag. proponit: primum, de uteri dilatatione in partu; alterum, de reductione ejusdem post partum ad pristinam angustiam. Miratur nempe, uterum tantopere ad egressum foetui praebendum distendi; eundemque denuò, post partum, brevi tempore ad pristinam suam IB. 2 parvitatem reverti. Quomodo uteri cervix crassa, dura, &occlusa adeò ut ne specillum quidem admittat, tantam distensionem partûs tempore patiaDe us. part. tur, mirari quidem nos posse, cum Galeno; intelligere autem non posse, profitetur. Caussam tamen hanc reddit, quòd uterus non praegnans crassum corpus &durum, &similiter ejus orificium; praegnans autem evadat tenue &molle; &quò magis ad exitum propinquat, eò uteri corpus, &consequenter ejus orificium tenuius &mollius efficiatur.