Latin
30.1 to 30.4
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 30.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
In gallinae autem ovario, reliquorumque oviparorum ferè omnium, varia admodum vitellorum incrementa cernuntur, à quantitate propemodum invisibili, ad consummatam magnitudinem: licèt ova gallinarum (non aliter, quàm eorum, quae ova sua omnia simul &concipiunt, &pariunt) in eodem nido foetus suos ab incubationis fotu ferè simul excludant. In columbino tamen genere (quae bina solùm ova uno nido reponunt, &incubant) observavi, omnia ova in ovario congesta, uniusmodi esse magnitudinis, praeter bina illa caeteris longè majora, &jam ad descensum in secundum uterum parata. Ut in his numerosi foetus proveniant, non partûs multitudine, sed frequentiâ; singulis nempe mensibus. Similiter in piscibus cartilagineis; ut raiâ, pastinacâ, caniculâ &c. bina duntaxat ova simul maturantur, &utrinque à dextro &sinistro cornu descendentia, in utero inferiore foventur, excluduntque foetus vitales, (ut viviparis contingit:) in ovario tamen infinitus penè ovorum numerus, diversarumque magnitudinum reperitur; in raiâ supra centum numeravi. Caeterorum autem oviparorum ova, foris, vel perficiuntur, ut piscium; vel concoquuntur, ut cochlearum, crustatorum, &aranearum. Et cochleae quidem sua ova reponunt in spumâ; crustata (ut squillae, gammari, astaci) pinnis adhaerentia circumferunt; aranea verò, tanquam in sportulâ ex telâ suâ constructâ, secum gestat, &fovet. Scarabaeus ova sua fimo (pedibus posterioribus obvolvendo) circumcludit, &reponit. In iis autem omnibus, ovorum copia incredibilis cernitur. Pisces, duas quasi vesicas oblongas, sive folliculos nacti sunt: ut videre est in cyprino, halece, &violâ, (quam nostrates Smelt vocant) in quibus omnibus, ut nullus cernitur uterus, praeter ovarium; ita hoc ovis aliquando adeò refertum est, ut reliqui corporis molem facilè exsuperet. Ex hujusmodi mugilum, &cyprinorum ovariis sale conditis, in massam coactis, fumoque induratis, fit edulii genus à Graecis &Italis magnopere expetitum (Botarcha ab his appellatum, à Graecis ἀὰ τάριχα, id est, ova salita) quale in ventre nostrorum beringorum infumatorum, &astacorum intus granulatim compactum, rubrumque reperitur.