# Exercitationes de generatione animalium 30.5-6

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 30.5 to 30.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/30.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/30.5

Quod ex Sturionum ovis salitis fit, Caviaro dicitur, & saponem nigrum refert; gulonum delitiae. In omnibus piscibus (quibus numerosa proles contingit) ovorum tanta copia generatur, ut tota ventris capacitas vix ea recenter concepta, multò minùs aucta, continere valeat. Ideoque in piscibus, praeter Ovarium, nulla alia pars generationi dicata est. Horum enim ova foris incrementum sumunt, nec utero ad hanc rem opus est. Videturque ovarium hoc testiculis, aut vesicis seminalibus analogon: non solùm, quòd eo in loco reperiatur, in quo maribus testiculi nasci solent; (nimirum, testiculi in gallo siti sunt, ut diximus, iuxta ingressum arteriae coeliacae, prope cinctum corporis; ibidemque in gallina ovarium reperitur) sed etiam, quia in utroque piscium sexu, generationis tempore, duo folliculi per totum ventrem ducti, situ, figurâ, & magnitudine pares insunt; qui simul adaucti, replentur, in mare quidem, materiâ similari, spermaticâ, lacteâ (unde lac piscium dicitur;) in foemina verò, granulis innumeris, prae exiguitate visum effugientibus; adeò ut in conceptionis principio (propter arctam eorum compaginem) corpus similare, & tanquam maris lac regulatè coagulatum, appareant: posteaque tanquam minimae arenulae invicem intra folliculum cohaerentes, videantur.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
