# Exercitationes de generatione animalium 300

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 300. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/300
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/300

Dictu profectò mirum, quanta seminis copia tunc temporis in talpis & muribus majoribus conspiciatur, in quibus alias nihil omnino seminis, (testibus extenuatia, intusque retractis) visitur. Uterus autem in iis effoetis vix reperitur; ut marem à foemina internoscere planè arduum sit. Uterus, in muliere potissimùm, prout foeta aut vacua fuerit, tam temperie, quàm iis quae eam consequuntur, (utpote situ, magnitur dine, figurâ, colore, crassitie, duritio, & densitate) mirè variat, Puellae impuberes ut manimas non habent, quàm pueri, majores; ita uterus illis est perexiguus, albus, cutaneus, venis destitutus, digitique majoris apicem, aut fabam majusculam magnitudine non excedens. Similiter vetulae, ut collapsa ubera, ita uterum retractum, flaccidum, victum, pallidum, venis & sanguine carentem habent. Quam etiam caussam arbitror, cur senescentibus mulieribus menstrua non fluant; sed vel in haemorrhoidas abeant, vel praematurè supprimantur, non sine sanitatis dispendio. Cùm enim uterus frigidus, & quasi emortuus reddatur, venasque omnes atque arterias abolitas habeat; superfluus sanguis effervescens, vel restagnat, vel in haemorrhoidas vicinas divertitur. E contrà verò virginibus pallidis & febre lentâ laborantibus (quibus uterus exilis est, & menses restitant) à coitu maris (inquit Aristoteles) detrahitur mensium excrementum, trahit enim humorem uterus tepefactus, & meatus aperiuntur. Unde summum illis aegritudinis levamen: quippe ab utero officii sui immemore, multa universo corpori obveniunt mala. Est enim utarus, pars principalis, quae totum corpus facilè in consensum trahit. Nemini sanè (paulùm saltem exercitato) ignotum est, quàm prava symptomata uteri ascensus, descensus, perversio, & convulsio concitent: quàm stupendas animi aberrationes, deliria, melancholias, & furores, tanquam incantamento fascinatis, affectus uteri praeternaturales incutiant; quot etiam morbos aegrè curabiles, menstruorum depravatum profluvium, aut veneris usus diu nimis intermissus valdeque desideratus inducant. Nec minùs notum, quanta virgini alteratio contingat, increscente primùm, & tepefacto utero: pubescit nempe; coloratior evadit; mammae protuberant; pulcrior vultus renidet; splendent oculi; vox canora, incessus, gestus, sermo, omnia decora fiunt; morbique graviores hoc ipso tempore, vel nunquam, curantur. Novi foeminam nobilem à furore & melancholia uterinâ ultra decennium delirantem; cui, postquam omnia frustrà tentata essent, contigit uteri prolapsus: quem ego affectum, contra aliorum sententiam, salutarem illi fore praedixi; suasique, uterum nè reponeret, donec à frigore externo intemperies ejus deferbuisset: successit res ex sententia, brevique planè convaluit; atque uterus demum loco suo restitutus, ibidem permansit; vitamque etiamnum salubriter degit.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
