# Exercitationes de generatione animalium 307.1-4

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, 307.1 to 307.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/307.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/307.1

Quippe, ovi instar, duplicem liquorem, foetum, omniaque ad eum spectantia in se continet; habitque easdem conditiones, quas ovo Aristoteles attribuit; nempe, ex cujus parte principio animal consistat, reliquum verò alimentum ei, quod gignitur, sit: ut jam saepe dictum est. Tunicam itaque, quam Fabricius allantoidem nominavit, ego vel chorion esse, vel ex reduplicatione tunicarum aliquid praeter naturam accidisse arbitror. Ideoque in paucis duntaxat animalibus, neque id perpetuò, eam reperiri certum est. Ab initio enim non reperitur; posteaque in aliis magis, in aliis minùs conspicua est; in nonnullis verò, vesicae solùm processus cernitur. Quin ipsemet Fabricius, eam haud ambiendo foetui, sed urinae solùm continendae necessariam existimat. Et certè crediderim, cum recensuisse illam potiùs, ut Veterum doctrinam tueretur; quàm quòd revera talem reperiri, aut usui alicui inservire crederet. Enimvero (cum Antiquis pariter, & totâ Medicorum scholâ) fatetur, Chorion urinam in se continere; ubi ait, duos humores circa foetum esse; alterum, sudorem in amnio; cap. 1. alterum, urinam in chorio. Manifestum itaque est, Veteres unam eandemque tunicam, sub duplici nomine intellexisse: nempe in bisulcis (in quibus solis reperitur) allantoidem, ob figuram, vocabant; in aliis verò, ab officio, quo urinae excipiendae destinata credebatur, chorion appellabant. Ac propterea, neque in homine, nec aliis quibusvis animalibus, tunicam eam reperiri fatentur. Quid enim aliâ tunicâ urinae continendae opus sit, cùm id muneris jam (ex eorum sententiâ) à chorio praestetur? Non potest sanè verisimilis ratio afferri, cur in ovibus, capris, reliquisque bisulcis, ea tunica insit; in cane autem, fele, mure, aliisque, non item. Enimvero, si urinae reservandae caussâ instituta foret; necesse esset, vel, in ovillo & bovino foetu, majorem urinae copiam abundare, quàm in utrinque dentatis; vel, tres diversos humores dari: vel saltem bina esse urinae conceptacula. Quippe mihi certum est, chorion (à primo statim ortu) aquâ plenum cerni. Non libet verò hîc loci, contentionis funem ducere: malim, quid ex observationibus meis repererim, enarrare.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
