Latin
307.5 to 307.6
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 307.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Aliud quidem est, conceptûs, sive embryonis jam perfecti fabricam exhibere, uti à Fabricio factum est; aliud verò, ipsius generationem, primumque schematisinum exponere: quemadmodum aliud est, poma, aut semina plantarum matura describere; aliud, eorundem è germinibus productionem elucidare. Nos itaque, quomodo conceptus paulatim perficiatur, à carceribus ad metam breviter recensebimus: ut inde clariùs constet, quid de membranis, reliquisque ad foetum attinentibus statuendum sit. In cunctorum viventium generatione (sicut diximus) hoc solenne est, ut ortum ducant à primordio aliquo, quod tum materiam, tum efficiendi potestatem in se habeat; sitque adeò id, ex quo, &à quo, quicquid nascitur, ortum suum ducat. Tale primordium in animalibus (sive ab aliis generantibus proveniant, sive sponte, aut ex putredine nascantur) est humor in tunica aliquâ, aut putamine conclusus; corpus nempe similare, vitam habens actu, vel potentiâ: idque, si intra animal generatur, ibidemque manet, donec animal univocum produxerit, conceptus vulgò appellatur; sin verò partu foras exponatur, sive principium aliunde casu sumpserit, ovum, vel vermis dicitur.