Latin
UTERI MEMBRANIS
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 311
Unproofread scanNot analysed yet
Ego nihilominus fidenter assero, dictos humores ab initio foetui pro alimento esse; (quemadmodum colliquamentum &albumina pullo in eum finem inserviunt:) procedente autem tempore, tenuioribus &purioribus partibus exhaustis, reliquas excrementi utilis naturam induere; &in quibusdam animalibus reservari, ut foetûs securitati consulant, &partum facilitent. Nam ut vinum, vanescente spiritu, fit vappa; &excrementa plurima ab alimenti reliquiis proveniunt: ità similiter, postquam id omne quod alendo foetui accommodum est, ex humore illo, qui in Chorio est, eductum fuerit; quod reliquum est, in excrementi naturam abit, &in usus jam dictos reservatur. Quicquid autem intra amnion continebatur, plerunque appropinquante partu absumitur; adeò, ut verisimile fit, foetum prae cibi inopiâ exitum quaerere. Denique, si aliquando humor alius in allantoide continetur (ut certè interdum reperitur) eum ego praeternaturalem esse existimo. Nonnunquam enim mulieribus in partu aquam ingenti copiâ profluxisse vidimus; aliquando etiam geminam: obstetrices nostrae, by waters nominant. Ideoque mulieres aliquae, ingentem ventris tumorem prae se ferunt, licèt parvulum postea &extenuatum foetum pariant; aquas verò copiosissimas profundunt. Aliqui existimant, majorem aquarum copiam imbecilliores foetus, &foemellas comitari; robustiores autem, &mares, minorem. Vidi saepe aquas medio gestationis tempore proruere, citra abortum: salvo interea, &vigente ad partum usque robustiore foetu. Quemadmodum itaque naturaliter binae tantùm aquae sunt, (quarum altera in Chorio, altera in amnio continetur;) ita interdum, praeter naturae consuetudinem, fieri potest, ut plures in propriis membranis, aut chorii duplicaturis accumulentur. Ad membranas, sive tunicas uteri quod attinet; cùm earum officium, atque usus praecipuus sit, ut continendis aquis inserviant; atque istae solùm binae appareant; certissimum videtur, neque ipsas membranas (necessariò, atque usitatè) numero plures reperiri. Qui autem tres tunicas numerant, indè eos deceptos arbitror, quòd à Veteribus (ut dictum est) eadem membrana modò chorion, à venarum copiâ; modò, à figura, allantoides nominetur. Omnis certè conceptus, duabus illis membranis contegitur: quemadmodum &cerebrum omne, duplici meninge gaudet; omnis arbor atque frutex duplici cortice vestitur; omnia denique semina, &fructus binis involucris muniuntur: quorum exterius interiore durius &robustum magis deprehenditur. Dictarum tunicarum interior (colliquamentum, sive humorem puriorem in se continens) tenuissima est, &Amnios dicitur, i. e. amiculum Q q 2