# Exercitationes de generatione animalium 311-2

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, Cap. 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/311-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/311-2

Cap. 3. De Membranis uteri. Exterior autem, amiculum, quòd foetum amiciat, & obvolvat. (quae multò major, ac robustior) Chorion nominatur, quòd (inquit Fabricius) multae vena & arteriae sint in ipse, tanquam in choro quodam, congressae ac dispositae. Vnde, ad borum vasorum in chorio similitudinem, χερσειδὴς appellatur oculorum tunicâ, & venarum arteriarumque in cerebri ventriculis plexus. Membrana haec Charion, totum uterum replet; lentum etiam, & turbidiorem humorem intra se complectitur; partique ejus exteriori, placenta aut carunculae adhaerentes, conceptum utero annectunt.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
