Latin
Cap. 3
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 312
Unproofread scanNot analysed yet
Eadem (in muliere) parte sui inferiore, cum Amnio ferè jungitur; nec facilè ab isto separabilis est, In bisulcis, est amplissima; humorisque in se centuplo plus, quàm Amnios, continet: hic enim ab initio, nucem moschatam, aut fabam majorem, magnitudine vix aequat; &plerunque in altero duntaxat cornu reperitur; eo nempe, in quo foetus hospitatur. Membrana chorion (in muliere praesertim) forie inaequalis, &viscosa est; intus autem, laevis &lubrica cernitur, venis plurimis intertexta. Pars ejus superior (in muliere) est crassior, molliorque; inferior autem, tenuior, &magis membranacea. In muliere etiam, placema parti hujus mambranae superiori adnascitur. In ovibus verò carunculae plurimae variis ejus partibus annectuntur. In damis, &cervis, conceptus quinis solùm locis utero conjungitur: idem autem, in equa, infinitis propemodum locis internu uteri superficiei adhaeret. Ideoque Fabricius, in omnibus ferè viviparis, carnem mollem, laxam, raram, crassam, &tubnigram, vasorum umbilicalium finibus affusam ait; eandemque spongiae, vel hepatis aut lienis laxiori parenchymati similem asserit; quam propterea Galenus, carnem adenosam appellavit; &jam vulgò hepar uterinum dicimus; in quod vasorum umbilicalium extrema disseminantur, nutrimentum foetui ab utero allatura. At verò, nec in omnibus animalibus, neque omni tempore, ejusmodi carnosa substantia inest: sed in iis tantùm, in quibus conceptus utero firmiter adhaeret; &tum demum, postquam is alimenti gratiâ eidem annexus fuerit. Principio enim, conceptus (tanquam ovum in utero locatum) partibus omnibus uteri circumjacentibus contiguus reperitur, nullibi verò eidem adnascitur; sed ex humoribus intus contentis (quemadmodum in ovoa gallina incubato fieri diximus) foetum producit, &nutrit. Adhaesio autem istaec, sive connascentia, tum primùm fieri, &carnea haec moles (quae conceptûs cum utero copula est) generari incipit; cùm foetus jam perfectè formatus, &alterius, vel uberioris saltem alimenti indigens, vasorum umbilicalium extremitates ad uterum mittit; ut ex eo (veluti plantae De uteri Placenta. plantae radicibus suis è terra solent) succum alibilem hauriat. Quippe initio (ut diximus) cùm punctum saliens, &sanguis tantummodo apparent; propagines venae umbilicalis, in colliquamento solùm, amniique tunicâ con piciuntur.