# Exercitationes de generatione animalium 314

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, Cap. 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/314
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/314

Aliqui enim embryones organum perfectius paratum habent, quale est carnosa ista uteri substantia, quae in aliis desideratur. In quibusdam etiam, placenta reperitur crassior, amplior, & sanguine abundantior: in aliis verò spongiosior, & albidior; instar thymi, aut pancreatis. Non minorem enim harum rerum varietatem in animalibus invenias, quàm uberum, aut viscerum: jecora enim, ut de iis nunc solùm dicam, in aliis rubicunda, & sanguinea; in aliis verò (ut piscium maximae parti, & hominibus cachecticis) pallida obtigerunt. Equae crudo gramine vescuntur, nec ruminant; sues impuro quovis cibo saginantur; iisdemque placenta (perfectioris alimenti organum) deest. Verè itaque Fabricius: Carnea haec substantia, in multis animalium generibus, figurâ, magnitudine, situ, numero, admodum varia est. Homines unicam habent; ut & mures, cuniculi, sucula Indica, canes, feles, & pleraque animalia, quibus pedes digitati, & utrinque dentes. Plures habent omnia bisulca, & alterâ parte dentata; sive domestica, ut ovis, vacca, capra; sive sylvestria, ut cerva, caprea, dama, & id genus alia. Rursus, quae unicam habent carneam molem, in iis vel placentam imitatur, (indeque ei impositum nomen) ut hominibus, cuniculis, lepore, talpâ, muribus, & porcellis Indicis: vel cingulum, seu zonam, aut fasciam refert, corporis truncum obvolventem; ut canibus, felibus, viverris, & hujusmodi. In quibusdam, calicis, vel cupulae glandis instar, majorem conceptûs partem comprehendit (ut in lepore, & cuniculo;) parsque ejus convexa, utero adhaeret; concava, foetum respicit. Item quae unicam habent placentae similem, etsi figurâ in omnibus similis, situ tamen dissimilis est. Nam homini uteri fundo adhaeret, & longissimè, hoc est, per longa vasa, à foetu distat: muribus verò, porculis Indicis, & cuniculis, partim lumborum regioni, partim thoracis lateri annectitur. At quae plures habent carneas moles, haec alterâ parte dentata sunt omnia, ut oves, vaccae, caprae, cervae, capreoli, & similes. In quibus tamen haec spectatur varietas. Nam ovibus plures carunculae sunt, variaeque amplitudinis; quarum maximae, nucem moschatam magnitudine aequant; minimae, cicer vel orobum: rotundiores quoque & rubentiores sunt, uterumque versùs convexae, tanquam verrucae molles, aut papillae. Vaccis verò majores, planioresque sunt, & albidiores; De uteri Acetabulis. ores, spongiosaque corpori, aut fungis similes: videnturque è chorio ortum ducere. Cervis & damis, quinae tantùm contigerunt: eaedemque ex uteri lateribus prognatae, versùs conceptum protuberant, & acetabula sua exhibent. Omnibus autem hoc commune est, ut dictae carunculae, utero firmiter affixae, aegrè inde separentur; nisi appropinquante jam partu; quo tempore facillimè (ceu maturi fructus) soluto nexu decidunt. Iisdem ab utero dilaceratis, sanguinis maximam partem non ex conceptu, sed ab ipso utero profluere observavimus. De form.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
