# Exercitationes de generatione animalium 315

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, Cap. 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/315
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/315

Fabricius, agens de unione carnosae hujus substantiae cum utero, foetu, pag. pluribus quidem rationibus (sed invalidis) contendit, vasa umbi licalia, cum uterinis, plurimis osculis conjungi; idque potissimùm ab eo factum est, ut antiquum dogma ab omnibus ferè receptum tueretur: fatetur enim se nihil certi super hac re affirmare posse, quòd carnea moles rem ipsam perspicere ac judicare vetet. Veruntamen nec ratio, neque sensus suadent; dari magis anastomoses in utero, quàm in hepate, inter ramos Portae, & cavae; aut in mammis, inter vasa, quae sanguinem, & ea quae lac deferunt. Est quidem alicubi vasorum juxtapositio contigua, & interdum unius in alterius tunicam ingressus; nuspiam autem perfectus coalitus sive unio, qualem Fabricius imaginatur. Aliter enim si foret, deberent & venae pariter cum arteriis conjungi: vasa enim, sanguinem à matre in uterum & carunculas deferentia, sunt arteriae; quae autem ab utero in foetum remeant, venae sunt, uti omnibus palàm est; sanguinem enim deducunt è placenta in venam cavam. Verior itaque mihi videtur Arantii sententia; oscula nempe venarum umbilicalium, cum vasorum uteri orificiis minimè conjungi. Minor enim numerus est vasorum deferentium ad uterum, quàm venarum regerentium ad foetum; plurimaeque harum propagines in Fabricius tamen Veterum sententiam, vel Chorio terminantur. eorum reverentiâ ductus, vel erga Arantium invidiâ, mordicus defendere nimisquam satagit.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
