Latin
Cap. 4
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 317
Unproofread scanNot analysed yet
Easdem carunculas si compresseris, sanguis quidem nullus prodit; sed veluti è pressa spongiâ, aut favo, aqua vel mel effluit; ita similiter, coarctatis acetabulis, albugineus liquor emanat; eodemque expresso, illa statim contracta, albidiora, &flaccida conspiciuntur; ac demum mammarum papillas, aut verrucas pensiles majores referunt. Aristoteles quidem verè asserit, acetabula in omnibus animalibus non inesse; in muliere enim non invenias; neque in aliis ullis (quod sciam) quibus una duntaxat carnea moles, sive placenta obtigit, Officium tamen, atque usum eorum quod attinet; opinor, carunculas omnes (uberum modo) non sanguinem, sed succum albumini similem concoquere, eundemque foetui subministrare. Pulcra est, apud Fabricium, vasorum umbilicalium descriptio, ut &picturae elegantissimae. Venae, inquit, ab utero versus foetum progredientes mutuò semper uniuntur, ac majores semper fiunt; neque cessat mutua earum conitio, donec ex omnibus duo magni trunci resultarint; quibus foetus umbilicum penetrantibus, unus tandem grandis efficitur; qui in jecur infantis inseritur, atque in cavam &Portae venam perforatur. Simili modo venis arteriae adjunctae, &plurimae, &minutissimae ex utero ad foetum progressae, simulque subinde unitae, ac majores semper factae, in duos magnos degenerant truncos: qui postquam umbilicum praetergressi sunt, à venis separantur, &ad vesicae latera membranae cujusdam interventu inhaerentes, in ramos magnae arteriae ad crura descendentes hinc indè pertendunt, &applicantur. Notandum verò, hanc Fabricii descriptionem, infantis solùm umbilico convenire, non autem cujuslibet animalis foetui communem esse. Nec infanti etiam, nisi jam formato, congruit: arteriae enim (sub initia) sunt inconspicuae; utpote exiles adeò, ut iis inveniendis, Lynceis oculis opus sit: nec postea quidem, nisi ex pulsu, innotescunt: caetera enim à venis non distinguuntur. Quoniam igitur (ut alibi docui) pusilli arteriarum ramuli non pulsant, (quantum saltem oculis constat) eaedem à venis internosci nequeunt.