# Exercitationes de generatione animalium 318

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, Cap. 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/318
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/318

Sunt, inquam, arteriae tunc temporis subtiles adeò, ut, tanquam filamenta tenuissima, venularum tunicis attexantur, vel potiùs in tunicas venarum obscurè repant; quo fit, ut sensum Venae autem omnes (exortu retrograomnem prorsus effugiant. in unum truncum (veluti ramuli in do) unitis tandem surculis, arborem) coalescunt; quemadmodum & mesaraicae venae omnes in Portam terminantur. Juxta embryonem quidem in duos truncos dividuntur; eundem verò ingressae, unam venam umbilicalem constituunt; quae in Cavam, prope dextram cordis auriculam, definit; jecurque permeans, in Portam perforatur; nullasque praeterea propagines de se spargit, donec è gibba jecoris parte prodeat, orificio satis amplo. Adeò ut, apertâ venâ cavâ ab auricula cordis deorsum versùs, sanguineque omni depletâ, orificia tria quasi simul juncta conspicari liceat: quorum unum, venae cavae descendentis est introitus; alterum, rami jecorarii, per totam hepatis gibbam disseminati, exitus; tertium autem, venae istius umbilicalis origo. Unde dilucidè constat, venarum originem in jecore neutiquam quaerendam esse: quippe orificium venae cavae descendentis multò amplius est, quàm rami jecorarii; cui tertium illud, venae umbilicalis, est aequale. Rami verò, trunci sui principium non dicuntur; sed ubi truncus earum maximus reperitur, ibidem quoque venarum principium censendum est: istuc autem ad cordis ventriculi dextri ingressum contingit; ideoque hic venarum omnium principium, sanguinisque promptuarium judicandus est. Redeo ad vasa umbilicalia, quae in omnibus animalibus haud eodem modo dividuntur: in quibusdam enim bini venarum ramuli, pluresve, in foetûs corpore reperiuntur; quorum alii jecur transeunt, alii in Portam, vel mesentericas venas inseruntur. In humano autem foetu, trium quatuorve digitorum ab umbilico intercapedine, venarum atque arteriarum trunci simul involuti complicantur, (perinde ac si cereos aliquot, funis instar, contorqueas) eosdemque membrana crassa ac mucosa obducit, & conglutinat. Funicuius ipse chorion adiens, in sima placentae parte, choriique interiore superficie, in plurimas propagines dirimitur; ac deinde in alias propemodum infinitas ramificatur; quibus alimentum, ceu per radices haustum, alendo foetui distribuitur. Ejusdem funiculi venae, variis locis nodos aliquot, sive varices, quasi vesiculas sanguine plenas, obtinent: quâ arte à Natura cautum est, nè sanguis in foetum confertim refluat. Ex horum varicum copiâ, superstitiosae obstetrices de futurae sobolis numero divinare solent; & si nulli ejusmodi nodi adfuerint, steriles in posterum fore pronuntiant; ex eorundem quoque ab invicem distantiâ, de puerperiorum intervallo; & ex colorum varietate, de sexûs discrimine aniliter hariolantur. ConsiConsimilis quoque est vasorum umbilicalium constitutio in aliis foetibus ferè omnibus, quibus unica placenta obtigit; veluti in canibus, muribus, aliisque: funiculus tamen iis brevior est, minusque complicatus.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
