# Exercitationes de generatione animalium 32

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, MEDECINE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/32

In parte autem posticâ, quà vitellus racemi fundamento obvertitur, tunica haec vitello non adhaeret, nec in eum venulas spargit; sed, sacculi instar, solium amplectitur. Singulis vitellis totidem tunicae ab eodem fundamento desumuntur. Quare locus iste, communis uterus censendus non est: cùm nihil hîc reperiatur praeter racemum, sive acervum multorum diversae magnitudinis ovorum ab eodem fundamento prodeuntium. Fundamentum autem hoc, est corpus sui generis, ad pennati spinam obortum; venae, & arteriae magnae adnexum; laxum, porosum, & fungosum; ut plurimos vitellos ex se producat, iisdemque tunicas largiatur: quae postea, adauctis vitellis, distenduntur; eosque sacculi instar, cum collo angustiore, ventre autem amplo, ambiunt: quemadmodum à vitriarii flatu ampullae efformantur. Fabricius porrò: Vitelli, sicuti à parvulo initio incipiunt, ad milii seminis aut sinapis magnitudinem; & minuti sunt ac candidi, ut dicit Arist. sic subinde paulatim increscunt; &, ut ait Arist. lutei ac flavi efficiuntur, quousque ad justam magnitudinem omnibus notam perveniant. Ego verò milii semine longè minores observavi; qui nempe instar papularum, aut sudaminum, vel arenularum, (quales in piscium Ovariis reperiri diximus) propè visum effugerent; & illius loci membranarum veluti scabrities viderentur. De Infundibulo. Exercitatio 4. PRoxima uteri gallinae pars Infundibulum à Fabricio nominatur. Est A enim tanquam infundibulum, seu tuba, ab ovario (quod undique

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
