# Exercitationes de generatione animalium 320

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, Cap. 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/320
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/320

Quare haud verum est, spiritus à matre per arterias ad foetum pertingere: nec magis verum, vasa foetûs umbilicalia cum uteri vasis per anastomosin conjungi. Foetus enimvitâ propriâ fruitur, habetque arterias pulsantes, & sanguine ac spiritibus plenas, diu antequam conceptus (in quo efformatur, & natat) utero alligatur: non aliter omnino, quàm pullo in ovo contingit. Usum arteriarum in foetu (atque etiam in adultis) longè alium esse demonstravimus, in libello quem de sanguinis circuitu scripsimus; qui hinc etiam confirmari possit. Secundae reverâ conceptûs partes sunt, & à foetu dependent; ab esque etiam vitam & vegetandi facultatem mutuantur. Quemadmodum enim in mesenterio, per ramos arteriarum coeliacarum & mesentericarum, sanguis ad intestina impellitur; idemque indè per venas regressus, chylum unà secum ad jecur, & cor defert: ita similiter arteriae umbilicales sanguinem in secundas ingerunt, quem venae, unà cum succo nutritio, ad foetum reducunt. Ac propterea arteriae istae non prodeunt immediatè è corde, ceu vasa principalia; sed (utpote inferioris ordinis, atque usûs, ut etiam magnitudinis) è ramis cruralibus exoriuntur. Prodiit nuper liber Adriani Spigelii, de formato foetu; in quo egit de usu arteriarum umbilicalium; validisque argumentis docuit, foetum non accipere spiritus vitales à matre per arterias: rationibusque in contrarium adductis plenè respondit. Potuisset autem iisdem quoque argumentis evincere, neque sanguinem è maternis venis per venarum umbilicalium propagines in foetum transferri: quod praecipuè ab ovi gallinacei, partusque caesarei exemplis palàm est. Profectò, si calor & vita sanguini à matre profluerent; emortuâ illâ, infans quoque illico exstingueretur, (res enim esset confatalis;) imò verò ante eam; appropinquante enim interitu, partes subordinatae priùs languent, & refrigescunt, quàm principales: ideoque cor ultimò omnium deficit. Sanguis, inquam, ipsius foetûs, calorem primò amitteret, & muneri suo fieret inidoneus, utpote ab utero derivatus; cùm & ipse uterus, priùs corde, calore omni vitali destituatur.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
