# Exercitationes de generatione animalium 321

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, CONCEPTIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/321
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/321

CONCEPTIONE. Ulta quidem in partu miranda Fabricius recensuit; nobis autem plura de conceptione. occurrunt quae miremur. Res sanè est tenebrarum plena: & tamen audebimus aliquid problematicè proponere; ut, non solùm sententias alienas eliminatum isse, sed & nostram quoque aliquo modo in medium attulisse videamur. Quae tamen à me super hac re dicentur, non ita accipi velim, quasi eadem è Tripode prolata existimem, aut aliorum omnium suffragia extorquere cupiam: sed libertatem illam, quam aliis libenter concedimus, nobis etiam jure merito poscimus; ut, quae in obscuris rebus verisimilia videntur, catenus pro veris offerre liceat, donec manifestè de eorum falsitate constiterit. Utero quidem praecipuè debetur hoc negotium, citra cujus apparatum & functionem, conceptum ullum frustrà expectaveris. Quoniam autem genituram maris in uteri cavitatem haud pertingere, nedum diu ibidem immorari, certum est; eademque contagione duntaxat quadam (non quia jam tangens & operans, sed quia antea tetigit) foecunditatem apportat: videtur sanè foemina, post tactum (in coitu) spermaticum, eodem modo affici, nulloque sensibili corporeo agente prolifica fieri, quo ferrum, à magnete tactum, hujus statim vi dotatur, aliaque ferramenta ad se allicit. Acceptâ nimirum semel virtute illâ, quam diximus, plasticam exercet generandi potentiam, similemque sui procreat; non secùs ac planta, quam utriusque sexûs viribus imbutam cernimus.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
