Latin
CONCEPTIONE
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 328
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi enim vel per intellectum, vel per sensum Medicus sanitatem, opifex aedes definierit; rationes &caussas rei, quam facit, reddere solet, &cur ita faciat subjungit: quanquam illa, cujus gratiâ, caussa, &ratio boni &pulcri, natura operibus potiùs, quàm artis conjuncta est. Finis autem, ait, est id cujus gratiâ; ut deambulandi, sanitas. Cur enim deambulat? dicimus, ut bene valeat: &,cùm sic dixerimus, putamus nos caussam reddidisse, &quaecunque igitur alio movente interjecta, finis gratiâ fiunt: ut sanitatis gratiâ sit extenuatio, vel purgatio, vel pharmaca, vel instrumenta: haec enim omnia finis gratiâ sunt. Et paulò post: Oportet autem semper summam cujusque rei caussam quaerere, quemadmodum &in aliis rebus. Vt homo aedificat, quia est aedificator: aedificator autem est, secundum artem aedificandi: haec igitur caussa prior est. atque ità se res habet in omnibus. Et proinde caussam eam, quae prima movet, &cui ratio inest &forma, meliorem magisque divinam esse asserit, quàm materiam. In omni igitur animalium generatione naturali, tum materia ex qua, tum efficiens à quo, (nempe mobile, A, &movens B. )animalis geniti aut gignendi gratiâ pariter sunt: quippe ambobus simul inest, quod movet &non movetur, nempe C. Ambo enim illa (sc. A &B.) simul mobilia sunt, &moventur; nimirum foecundans, B, (quod &movet, &movetur) &quod foecundum sit, A, nempe materia sive ovum, quod solùm movetur, vel mutatur. Quamobrem si nullum mobile actu moveatur, nisi movens unà adsit; certè neque materia movebitur, nec efficiens quippiam efficiet, nisi simul primum movens aliquo modo adfuerit; forma scilicet, aut species sine materia principatum obtinens. Efficiens enim &generans, (secundùm Arist.) qua talia sunt, ad id pertinent, quod efficitur, &generatur. Sit itaque syllogismus ex primis necessariis: Quandocunque B est in actu, simul etiam C est in actu (nempe aliquo modo movens. Quandocunque A est in actu, B est in actu; Ergo, Quandocunque A est in actu, simul etiam C est in actu. Generatio sanè naturalis, &artificialis, eodem modo se habent. Utraque enim alicujus gratiâ sit, &similiter ex providentia quadam