Latin
CONCEPTIONE
William Harvey, Exercitationes de generatione animalium 329
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe, inest species sive forma pulli in utero vel ovo, sine ullâ materiâ: quemadmodum in artifice inest ratio sui operis; ut putà in aedificatoris cerebro, ratio domûs. Quoniam verò τò inesse forsan aequivocum est, &res simul esse multifariam dicuntur; ideo dicimus &asserimus, speciem futuri pulli &formam immaterialem, esse aliquo modo caussam praegnationis sive foecunditatis uteri: quia, post coitum, nihil corporeum in eodem reperitur. Quomodo autem caussa haec immaterialis, tanquam principium, utero pariter ac cerebro insit, &quâ ratione conveniant inter se, vel ab invicem discrepent, conceptus cerebri, &uteri; sive ars, &natura; &quo pacto, id quod foecundat (nempe efficiens procreandi animalis internum) similiter infit in mare, atque ejus geniturâ; in foemina, &ejus utero; in ovo etiam, cum opere utriusque misto; &quaenam sit in iis differentia: posthac, cùm universim de omnium animalium generatione agetur, (etiam eorum, quae per metamorphosin oriuntur; infectorum scil. &sponte orientium, in quorum ovis sive primordiis, ut &alio omni semine, species sive forma immaterialis, tanquam principium movens eorum quae procreanda sunt, planè inest;) &cùm de animâ, ejusque affectibus; quomodoque, ars, memoria, atque experientia, cerebri solùm conceptus sint, dicetur; copiosè simul, atque luculenter explicare conabimur. FINIS.