# Exercitationes de generatione animalium 329

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium, CONCEPTIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/329
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-harvey/exercitationes-de-generatione-animalium/329

Nempe, inest species sive forma pulli in utero vel ovo, sine ullâ materiâ: quemadmodum in artifice inest ratio sui operis; ut putà in aedificatoris cerebro, ratio domûs. Quoniam verò τò inesse forsan aequivocum est, & res simul esse multifariam dicuntur; ideo dicimus & asserimus, speciem futuri pulli & formam immaterialem, esse aliquo modo caussam praegnationis sive foecunditatis uteri: quia, post coitum, nihil corporeum in eodem reperitur. Quomodo autem caussa haec immaterialis, tanquam principium, utero pariter ac cerebro insit, & quâ ratione conveniant inter se, vel ab invicem discrepent, conceptus cerebri, & uteri; sive ars, & natura; & quo pacto, id quod foecundat (nempe efficiens procreandi animalis internum) similiter infit in mare, atque ejus geniturâ; in foemina, & ejus utero; in ovo etiam, cum opere utriusque misto; & quaenam sit in iis differentia: posthac, cùm universim de omnium animalium generatione agetur, (etiam eorum, quae per metamorphosin oriuntur; infectorum scil. & sponte orientium, in quorum ovis sive primordiis, ut & alio omni semine, species sive forma immaterialis, tanquam principium movens eorum quae procreanda sunt, planè inest;) & cùm de animâ, ejusque affectibus; quomodoque, ars, memoria, atque experientia, cerebri solùm conceptus sint, dicetur; copiosè simul, atque luculenter explicare conabimur. FINIS.

---

William Harvey, Exercitationes de generatione animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_de_generatione_animalium.
